À Johannes Antonides Vander Linden, le 30 mars 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 127 vo.

Clarissimo Viro D.D. Joanni Ant. Vander Linden.

Vir Cl.

Postremam Tuam 14. Martij scriptam heri
mihi reddidit D. de Lindeman, pro qua gratias ago. Certum
habeas apud omnes nostros Bibliopolas nullum prostare
exemplar pessimi libri nebulonis istius Planis Campi : si quod
occurrat illud Tibi redimam : isthæc istius libri exemplaria non tam
vendita sunt quam miseré perierunt per obitum Dion.
Moreau obitum post quem ut fierent thuris piperisque cuculli
atque ad piperarias tabernas fuerunt distracta. Iconem
Tuam accepi salvam et incolumem ac ut requiris illæsam.
Vidi in hac Urbe Dan. Elsevirium, Typographum
Amstelodamensem, qui centum detulit Exemplaria
Etymologici Vossij ex quibus unum hîc habeo jam compactum.
Thesim Joannis de Cocq patienter expectabo. Faxit Deus ut
Erasmi Operum editio nova belle procedat : fuit ille Vir
Maximus et cujus memoriæ atque gloriæ favere debent
omnes quotquot in orbe sunt eruditi : ego certé minimus
ex fratribus meis, quantum in me est Erasmum colo et
post eum Fernelium et Scaligerum, quorum nNomina
mihi pretiosa sunt et pené Numina. Fasciculum Tuum
filio D. Blaeu traditum et commendatum utinam
citó accipies. De libro mihi dicato per Mart. Schoockium,
de Cervisia, indica mihi si placet quid sentias, vel de Authore
ipso quid noveris : miratus enim sum quomodo ille de
me cogitaverit de quo nihil unquam pené audiveram
præter salutem quamdam ab eo acceptam, propterea
quod laudassem quoddam ejus scriptum de Harengis : hoc
puto me debere commendationi D. Utembogard, Medici
Ultrajectini, Amici mei, qui fuit olim Schoockij discipulus. Hîc pergunt selecti judices a Rege, in examinanda
vita, moribus et factis D. Nic. Fouquet, Gazophylacis incarcerati, qui dicitur vulgari famâ miseré periturus post
Paschalia. Filij mei Te resalutant ut et D. Bigotius. Ego veró Cl. Viros, Vorstium, Stuartum, Gronovium, Van Horn
et alios. Vale. Dat Parisijs, 30. Martij, 1662.
Tuus ex animo.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 30 mars 1662. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1221&cln=s

(Consulté le 28.01.2021)

Licence Creative Commons