À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 25 mai 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 107 ro.

Cl. viro D. V. Fort. Plempio, Medicinæ Doctori, etc. Lovanium.

Summa cum lætitia binas tuas accepi, Vir Cl. per adolescentem Bruxel-
lensem, bene moratum ac eruditum, D. V. Phelipeaux : pro quib. singulares Tibi gratias
ago. Laz. Riverius fuit Monspeliensis magis decoctor quàm Doctor : fortiter
enim cum aliquot alijs, per magnam inscitiam et insignem imposturam, ac tur-
piter decoxit famæ istius Academiæ, quæ hodie miserè audit per totam penè
Europam. Riverius iste erat merus nebulo, parum doctus, qui malis artib. et
frequentib. imposturis soli lucro inhiabat : Marranus erat, et oriundus ex
eorum familia qui negant Christum venisse, et in dies expectant numquam
venturum. Ex Iudæo Calvinista factus est ; postea v. transijt ad Romanos,
ut gauderet stipendijs suæ Scholæ. Nova apparatur eEditio omnium ejus Operum,
simul conjungendorum, Lugduni, quam ad Te mittam si volueris, postquam
in lucem prodierit. Nihil habet boni præter ea quæ tanquam fur insignis et
turpis plagiarius Sennerto surripuit, quem quantum potuit expilavit : ac
ut materiam suam auctiorem faceret, putres et miseras quasdam oObservationes subjunxit
ex congrege suo et altero nebulone Zacuto Lusitano : fuerunt isti duo,
Sardi vænales, alter altero nequior, ut uterque deterrimus ac miserrimus
scriptor. Pudet me tam inficeti sæculi, quo leguntur pro Hipp. et Galeno
tam miseri ac abortivi libri : Anno 1646. hîc novi Riverium istum qui fugâ
saluti suæ consuluit, et ad suos reversus est, præ post corrasisas variisas pecuniias, à quibus-
dam nobilibus mulierculis, quib. omnium morborum depulsionem pollicebatur per
varia secreta, per pilulas et pulveres, (quod ego ex ipso audivi) confectos ex
pulmone, corde, hepate ac liene junioris lupi tertia lunæ quadra nectati
in sua Provincia. Ad populum phaleras. fuit ille cymbalum ineptæ juventu-
tis, et merus agyrta, soli lucro intentus. Hipp. et Gal. melioris ac purioris Medicinæ
principes numquam legit : et de quo verè judicasse dicitur legitur eruditus ac nobilis qui-
dam Germanus, Herm. Conringius, in sua Introductione ad Medicinam : in veterum
lectione planè fuit hospes. Possem et alia scribere de isto nebulone, sed non est
mihi tanti. Unus è nostris, vir eruditus, sese accingit ad proximam editionem veteris
Medici Græci, Aretæi, cum nova versione, et Notis : Ille est Petrus Petitus,
cujus ad Te mitto libellos duos, de spontaneo animalium motu : et de Lacrymis :
cum duobus alijs, quæ forsan ratione novitatis non displicebunt. Præter ista,
nihil hîc habemus novi, propter annonæ caritatem, ut et chartæ, quam hîc
miserè adauctam habemus à Mazarini temporibus, de qua minuenda nemo cogitat. O
mores, ô tempora ! Cardanus pergit sub prælo Lugduni. Vivitne Primerosius in
Anglia ? audivi aliquid de ejus obiti. Tu v. Vir Cl. vive, vale, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, 25. Maij,
1662.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 25 mai 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1229&cln=s

(Consulté le 01/12/2024)

Licence Creative Commons