À Johann Peter Lotich, le 7 juillet 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 109 ro.

Cl. Viro Io. Petro Lotichio, Francofurtum.

Vir Cl. Suavissimas tuas litteras Francofurti datas ante
tres prope menses tandem feliciter,
sed nuper accepi per Sam. Chouët,
Typographum Genevensem, quæ me supra modum exhilararunt
et recrearunt, tum propter Nominis tui celebritatem, licet longe
minorem ea quam promeruisti tot tuis scriptis in æternum victuris :
tum quia per tuas aditum mihi facis atque viam patefacis
ad intimum amicitiæ tuæ sinum, quod tota vita mea semper
et ardenter exoptavi, ut nimirum penetrare possem in
notitiam et amicitiam optimorum ac eruditorum virorum,
Tui similium : quo Nomine, utinam Tibi possem ex animo
satisfacere super eo negotio quod mihi proponis. Jamdudum est
ex quo Te, dignitatemque tuam optimè novi, tuámq; singularem
eruditionem perspectam habeo, tum ex tuo Petronio, de quo
agitur, tum ex duobus tuis Tomis Rerum Germanicarum, quos
hîc habeo à multis annis : de tertio quem nondum vidi et an
prostet nescio, nihil dico : quæ vidi lubens laudo tanquam optima,
omnique laude dignissima : Petronium tuum magni quoque facio,
et utinam feliciter Ope nostra t
Tibi contingeret quod habes in votis :
Verùm, in hac Urbe, amplissima quidem et populosissima,
admodum
Pontificia,
Monasticæ superstitionis plenissima ; dicam verbo supra modum
monachali, et nimis Loyolitica, nulli, planè nulli, nequidem Viro

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Peter Lotich, le 7 juillet 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1233&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons