À Thomas Bartholin, les 24 et 26 août 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 112 ro.

Cl. viro D. Thomæ Bartolino, Danorum Regis Archiatro, Hafniam.

Apprime gaudeo serióq. lætor, Vir Cl. quod mei memineris, fecerisque,
ut de valetudine tua gratum nuntium intellexerim, per eam quam ad me scripsisti
ante 4. menses, à triduo tamen dumtaxat acceptam, per quendam Germanum,
qui eam Bruxellis à nobili Dano mihi reddendam acceperat : neq. enim usque in
hanc urbem pervenit Vir tuus docissimus, Casp. Kolichen : sed ejus causam
planè nescio : fortiter tamen doleo quod eum non viderim, utpote qui de Te plura me
docuisset. Vales igitur, et utinam diu vivas et valeas, quod hactenus fecisti
in publicum bonum, cum tota tua familia. Pro Panegyrico tuo gratias ago
quam possum maximas. Fasciculum illum tuum à Te mihi destinatum,
si volueris bene compactum mittere Amstelodamum ad Sim. Moinet, Paris.
qui moratur apud Dan. Elsevirium, vecturæ pretium persolvet, eúmq.
statim ad me per viam tutam transmittet : pro quo accepto certum postea
Te faciam, et gratias reddam. Cistam tuam Medicam, et Epistolarum Centurias
utinam videam, inter quas utinam legatur nomen meum, et inde posteri
intelligant me Tibi amicum vixisse : et par pari reddam in Editione qua-
dam Isagogicæ meæ Orationis, pro regiæ Professoris munere, quam
habui in Aula regia Cameracensi, ante annos octo, et cujus editionem
meditor, postquam huc redierit Emin. Card. Ant. Barberinus, magnus Fran-
ciæ Eleemosynarius, regij nostri Gymnasij summus Director. De Aubrio
Monspeliensi pauca dicam, sed vera, et Sibyllæ folijs certiora. Olim fuit ille,
adhuc juvenis, barbitonsor in patria ;ex necato quodam homine in caupona, fugit
in Italiam, ut laqueum effugeret : ibi se Monachum fecit ; post triennium
abjectâ cucullâ, militem egit : confecto bello, Monachus iterum fuit : postea
Sacerdotem se finxit, ac pro adulterina moneta fuit in carcerem conjectus :
unde liber factus, venit Parisijs, ubi quam-multis, reformatæ cujusdam et

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, les 24 et 26 août 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1240&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons