À Christiaen Utenbogard, le 13 septembre 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 113 ro.

Cl. viro D. Christiano Utenbogardo, Med. Doctori, Ultrajectum.

Ecce scribo, quamvis quid scribam vix suppetat. Fasciculum librorum Sim. M.
mihi traditum et destinatum, in dies expecto : quamprimum eum accepero, gratias agam et Tibi,
et D. Mart. Schoockio : qui Filium suum majorem natu mittet quando voluerit :
eum humaniter excipiam, in ædib. meis servabo, continebo, et in sinu meo favebo,
tanquam carissimi Amici filium : maximam Urbem lustrabit, quum volet studebit,
Iuri Civili et Canonico dabit operam, discet Gallice loqui, quotidiano victui necessaria
suppeditabo, absq. ullis Parentis sumptibus, tam ob ejus singularem eruditionem, quàm
propter amorem quo me hactenus immerentem complexus est. Age igitur apud illum, Vir Cl. ut de
Filio ad nos mittendo serio cogitet, vel ante hyemem, quæ gravissima et frigidissima
futura esse dicitur : vel saltem primo vere proximo, longè lætitiori et amœniori
tempestate, quam æstas subsequetur, tempestatum suavissima, et in hisce
temperatis regionibus fœcundissima. Nihil hîc habemus novi de re literaria,
neq. publica : de nova editione Erasmi nihil audio : de Cardano, scripsit ad me
nuperrimè Car. Sponius, Med. Lugdunensis, ejus editionem novam prodire non
posse ante Majum proximum. Gasophylax olim noster Nic. Fouquet, adhuc

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 13 septembre 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1241&cln=s

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons