À Thomas Bartholin, le 20 septembre 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 114 ro.

Eidem Th. Bartholino, Hafniam.

Nuper ad Te scripsi, nempe 14. Sept. et tamen iterum scribo : rogóq. ut per Te intelligam
quid nobis sperandum supersit de Corn. Celso Io. Rhodij : possumúsne novam ejus
editionem à Vobis expectare ? supremámne manum isti Scriptori putas imposuisse
virum optimum ? qui pessimo Reip. literariæ fato nimis immaturè diem suum obijt.
Quid novi moliuntur vestrates Typographi, scire velim : certè nostri admodum fri-
gent, tam ob bellum nuper pacatum, et subsequentam annonæ caritatem, quæ
adhuc viget ; quàm ob immodicum chartæ pretium, ex quo Typographi egregiè
fament, propter vectigalia durissima omnigenæ chartæ imposita per duos illos nebu-
lones purpuratos qui ab annis 30. Galliam nostram miserè devastarunt ac
expilarunt. 16. Sept. Dominus Flechem, popularis vester, paulo melius habet : dejectiones
ejus sunt magis laudabiles, et ad naturæ legem facilè accedunt : minus sunt cruentæ :
minus dolorificæ atque torminosæ : febris extincta, vel penè nulla : somnus recur-
rit cum appetentia laudabili : omnium denique symptomatum insignis remissio pro-
ximam salutem nobis pollicetur. Optimè nosti, Vir Cl. in hoc affectu familiare
esse, ut desinat vel in gangrænosim intestinorum, vel in ατονιαν hepatis, qui
degenerat in fluxum hepaticum, natura sua planè et prorsus ανιατον, quippe qui
pendeat à pura meráq. privatione : hîc utrumque metuebam, aut saltem unum ex
duobus, neutrum tamen singulari Dei beneficio contigit : de quo valde lætor. Epistolæ tuæ
Medicæ
quandonam prodibunt ? Paralyticos illos tuos N.T. in Fasciculo tuo non depre-
hendi, nec unde possim eos habere novi : eorum itaque memento sodes, si aliquid mittas in
posterum : ut et libelli Cornari Veneti, de vita sobria : et tuorum Epigrammatum : ut et
Disputationum Medicarum de Pleuritide, Variolis, secundinis, etc. 4. Rex noster contra
Papam iratus ac irritatus, Legatum Pontificium regno suo statim excedere jussit, qui
illico paruit, et à 50. militib. præsidiarijs, jussu Regis, ultra regni fines abductus est :
quidam inde bellum sperant, alij metuunt : de quo toto negotio quid tandem continget,
solus Deus novit. Dominus de Crequi Romam reliquit, et Senas abijt, ubi Regis
mandata expectat. In dies benè procedit negotium D. Flechem : minus dolet, minus
febricitat, vix cruentæ sunt ejus dejectiones : sed alvus feliciter depletur, et libera-
tur multis excrementis varij generis atque coloris, quorum proventu sensim facto penè
obruebatur calor nativus, qui miserè gemebat sub pondere tam malignæ materiæ,
et ad cujus coeffusionem, dum vires sanaverit, interdum repurgatur ex med. cassiæ, paucis
folijs, et syr. de cichorio comp. cum rheo. Spero eum tandem convaliturum. Vale, et
me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, 20. Sept.
1662.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 20 septembre 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1244&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons