À Reiner von Neuhaus, le 10 octobre 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 115 ro.

Cl. Viro D. Rein. Neuhusio, IC. Alcmariam.

Ne me putes Tui immemorem, Vir Cl., ad Te scribo, ut gratias agam pro acceptis
tuis Carminibus, in novam Editionem Fulvij Ursini, de familijs Romanis.
Si citiùs Tibi non respondero, ingrati animi vitium non fuit ; absit à me tantum crimen :
in dies expectabam finem Editionis, quæ tandem ad umbilicum perducta est. Unum
ejus Exemplar accipies, cum Quinto Curtio, novissimæ et laudatissimæ versio-
nis, quæ est D. de Vaugelas, nobilissimi atque eruditissimi Interpretis. Idem hoc
Opus alij pridem tentarunt, sed unus ipse alijs omnibus palmam præripuit. Utrumque
precor accipias grato animo : si quid aliud ex Gallia nostra cupias, fac ut intelligam,
quod oblata occasione commoda statim mittere paratus sum. Primum huncce
fasciculum nostrum spero Te accepturum per Cl. virum, et Amicum nostrum
singularem, D. Io. Ant. Vander Linden, Medicinæ nostræ Doctorem et Professorem
in Academia Lugduno-Batava. In eodem ipso libro Fulvij Ursini, Epistolam quoque
reperies Caroli mei, per quam Tibi gratias agit pro eximio tuo Epigrammate, ab ipso
Rege perlecto, quum ei liber oblatus fuit, et de Te inquisivit, an Gallus esses : cui
respondit Filius, Te Batavum esse, ICtum et virum doctissimum, mihiq. amicissimum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Reiner von Neuhaus, le 10 octobre 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1246&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons