À Johann Wilhelm Mannagetta, le 6 décembre 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 120 vo.

Cl. viro D.D. Io Guill. Mannagettæ, Archiatro Cæsareo, Viennam.

Pauca hæc ad Te scribo, Vir Cl. ut scias me vivere et valere, Tibi addi-
ctissimum : utinam Tu vivas et valeas in multos annos. Ex duob. filijs meis,
junior Carolus dictus (cum fratre Roberto, majore natu, etiam Doctor Med.
Paris.
) priusquam Medicinam amplexus esset, linguæ Græcæ, Philosophiæ, Geogra-
phiæ, et Historiæ studio deditus, curiosa quadam multa plura sciendi cupidine,
impulsus, (adolescentulo qualis tunc erat, nec indigno, nec indecenti,) Romanæ historiæ
notitiam per nummos æneos, argenteos et aureos stante Rep. usque ad
Cæsarem Augustum, feliciter sibi comparavit ; quod quidem junioris ætatis
studium, postquam Medicinæ Doctor fuit renuntiatus, horis subsecivis, et
quasi ludendo retractavit, et ad Fulvij Orsini, Viri Cl., mentem atque consi-
lium, ejus libro de Familijs Romanis A[nimadversione]m adjecit non pœnitendam,
ex tot Nummis quos penes se habet, vel quos vidit apud Amicos ejus rei
studiosos, quorum est ingens numerus Lutetiæ Parisiorum ; vel quos, ipso
Rege nostro Christianissimo sic volente et jubente, vidit in isto regio
Cimeliarchio, quod sub [secre]ta custodia salvatur in ipsa Lupara, i. domo
regia : ex quorum omnium inspectione vel possessione novam editionem
adornavit, cujus ecce duo Exemplaria ad Te mittit, unum compactum,
per Te si placet, Filij mei nomine offerendum, Invictissimo Cæsari, Princi-
[pi] vestro, Imperatori Germanico : alterum non compactum, tuum erit, et more
tuo compactum r[epones] in tua Biblioth[eca], ubi nomine nostri Tibi asservabis. Qua de causa, meam
hancce Epistolam, tanquam libellum supplicem Tibi offero, rogóq. ut communi
Musarum nomine, gratum habeas nostrum munusculum. De re literaria nihil hîc habemus novi,
verùm intra duos menses habebimus totum Cardanum, decem Tomis in
folio, nova editione typis mandatum Lugduni Celtarum. In dies
hîc expectatur à viris eruditis, magnum Opus Cl. Viri D. Sam. Bocharti,
Ecclesiastæ Cadomensis
, ex Anglia, de Animantib. sacræ Scripturæ.
Author ipse versatissimus est in Linguis Orientalibus, in Masora,
in Talmud, et alijs libris Rabbinorum
. Intra paucos menses expecta-
tur quoque liber eximius, nempe Diogenes Laertius, de vitis Philosophorum,
Græco-Latinus, in folio, cum Notis Is. Casauboni, Aldobrandini,
et Menagij nostri
, viri doctissimi. Sunt et alij Typographi, qui inter
se [agunt de] nova Editione libri optimi, Iac. Hollerij, de morbis internis, cum
Ennarationibus, Animadversionib. et Exercitationibus Lud. Dureti, Ant.
Valetij, et Io. Altini, Med. Paris
. Erit magnum Opus in folio : Alter
meditatur novam editionem omnium operum Melch. Sebizij, Medici Argento-
ratensis
, duob. tomis in folio : alius quoque sese accingit ad editionem
aliquot manuscriptorum, quæ hîc penes me habeo, Cl. viri Casp. Hofmanni ;
ejus [testament]o mihi derelicta, [filiaq. mihi decessa] ; quorum editionem
hactenus

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Wilhelm Mannagetta, le 6 décembre 1662. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1256&cln=s

(Consulté le 15.11.2019)

Licence Creative Commons