À Christiaen Utenbogard, le 6 janvier 1663
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 122 ro.

Cl. viro D. Christ. Utenbogardo, Ultrajectum.

Suavissimæ tuæ 12. Dec. scriptæ breviter respondeo. Ad Io. Heurnium, nepotem tuum
scripsi, monuique ut in persolvendo Medico et pharmacopæo, utatur consilio D. Lud.
Ferrand
, Medicinæ Doctoris et amici mei singularis, ad quem ideo quoque scripsi, ut
rem ipsam componat, et ipsi negotio finem imponat, quod est exigui momenti : nec est
quod de ea re diutius angaris. Hîc invenies duo semina, unum Aconiti, alterum sensitivæ
Melitensis
 : et alia curiosa occurrent posthac, quæ ad Te mittam : hîc denuo excolitur
studium Botanicum à quibusdam è nostris, à quib. facilè obtinebo quidquid habe-
bunt eximium : idcirco scribe quid requiras in posterum. Antehac ad Te misi Indicem
quorundam librorum et libellorum, quos mihi honesto pretio vellem redimi : et alij ecce
sequuntur, pro quib. eamdem gratiam à Te postulo : Eorum nomina Tibi patebunt ex
Indiculo quem hîc reperies : et eorum pretium facilè refundam. Ex utrisq. collectis
fiet fasciculus, ad me mittendus per viam quam tunc temporis designabo et indicabo.
Quî se habet D. Mart. Schoockius, amicus noster ? quidvis ut sperem de ejus
filio ad nos mittendo ? stabo promissis si voluerit. Annon ad finem editionis
pervenit ejus liber de Fermentatione ? ut et altera editio libri sui de Cervisia ?
de qua [re] al[terum] scripsisse, nempe D. Meibomium, Medicum Lubecensem, virum

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 6 janvier 1663. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1259&cln=s

(Consulté le 16.04.2021)

Licence Creative Commons