À Johann Georg Volckamer, le 27 février 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 138 ro.

Cl. viro D. Io. Georgio Volcamero, Medicinæ Doctori, Noribergam.

Epistolæ tuæ postremæ, 24. Novembris à Te scriptæ, citiùs respondissem ; quod tamen
hactenus distuli, dum cogitantem de altero fasciculo quem in ea mihi polliceris.
Sed nolui responsum istud diutius differe monitus à D. Nic Picques, propter
difficultatem et longinquitatem itinerum, hybernùmque gelu, non tam citò ad
nos perventurum. Illum itaque expectando, donec nobis reddatur, Te monitum
velim, à paucis diebus, fasciculum librorum à me missum esse Lugdunum ad
Ararim
, reddendum Amico nostro Domino Car. Sponio, in quo continetur liber bene
compactus, habens in se non minus quam 40. supra 300. Icones virorum Illustrium regni
nostri Gallicani. Sed dices : Illustres illos nobiles non tam quærebam quàm
eruditos multos, quib. abundat vestra Gallia.
Ad hoc respondeo : revera
fuerunt in Gallia nostra multi eruditi, quorum aliquot Icones quodammodo

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 27 février 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1263&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons