À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 139 ro.

Cl. viro D. Io. Dan. Horstio, Medicinæ Doctori, Francofurtum.

Gratissima mihi fuit Epistola tua, Vir Cl. quæ me de tua valetudine
aliquid sinistri suspicantem, certum fecit, et tandem mentis meæ tumultum
omnem delevit. Utinam Te bono publico natum morbus numquam attingat, aut
saltem nisi antea senex admodum fueris. Quod Pentzius noster pancraticè
valeat, admodum gaudeo : servent eum Superi, cum Filio optimo : et utrumque
ex animo saluto. Domini Sebastiani mihi carissimi valetudinem curabo, imò si
possim adaugebo. Nihil hîc habemus novi de re literaria : mense proximo
Cardanus totus in lucem prodibit, x. tomis in folio. Post Paschalia habebimus
Sam. Bocharti, Ecclesiastæ Cadomensis, viri optimi, et in Rabbinorum
lectione versatissimi librum eximium, de Animantibus sacræ Scripturæ :
Opus 30. annorum, jamdiu desideratum, et avidè expectatum : ipsum
Authorem ante annos multos novi, virum apprime eruditum. Circa Iunium
mensem ex eadem Anglia ad nos devehetur liber alter optimus, quamvis
longè disparis naturæ : is est Diogenes Laertius, de vitis Philosophorum, cum
Notis Henr. Stephani, Aldobrandi, Is. Casauboni, Menagij, et aliorum
 :
de quo libro nihil nisi magnificè sentio : meretur enim Author iste inter
bonos optimus habebi, adeo bona multa de veterib. Philosophis scripta continet,
quæ alijs Scriptoribus indicta et incognita fuisse videntur.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1265&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons