À Thomas Bartholin, le 18 mars 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 140 vo.

Cl. viro Thomæ Bartholino, regio Medicinæ Professoris, Hafniam.

Post tot à liberalitate tua accepta beneficia, non alius quàm ingratus
esse possim, si taceam, et si saltem gratum animum non ostendam Tibi, Amicorum
meorum principi. Scribo igitur ut scias me Tui memorem, vivere et valere.
Si vales bene est, ego quidem valeo : sed ut verum fateor, longior ac frigi-
dior hyems tædium mihi pariunt. Aretæus GræcoLatinus Petri Petiti,
lentè procedit, sed tandem ad finem perveniet : ut et Hollerius de morbis internis,
cum Scholijs, Lud. Dureti Ennarationibus et Annotationibus, ac Ant. Valeij
Exercitationibus :
quib. singulis nova hac Editione ad locupletationem magni
Operis, accedent Io. Hautin, Med. Paris. celeberrimi Commentarij et Observa-
tiones selectæ :
quum ad umbilicum pervenerint, utrumque ad Te mittam :
Hollerium dico et Aretæum. Tandem vester D. Flescher, postquam ex
atrocissimo acerrimóq. affectu convaluit, nempe dysenteria maligna,
atrabiliaria, penéq. lethali, ac ex tanto morbo per 4. menses roboratus
fuit atque recreatus, de repetenda patria cogitavit, et pro temporali
illa, ad æternam penetravit : postquam enim cursorijs equis media hyeme
frigidissima ad Caletum Icium portum, vulgò Calais, pervenit, ex immodico labore in summa frigiditate,
vir delicatus ac teneræ valetudinis, in febrem continuam incidit,
quæ hominem quinto die suffocavit : cujus casum infelicem seriò lugeo : sed
nimis verum est istud Martialis, ingeniosi Poetæ.

Nullo fata loco possis excludere, quum mors venerit, etc.

Hîc feci Medicinam nobili Dano, dicto D. Thot : duob. Danis Casparson dictis :
Norwego cuidam dicto Anderson : alij nobili, qui vocatur M. le Mareschal,
qui primus est in æde Domini Legati Annib. Sested, ab ipso Legato ; quem etiam
ab aliquot diebus ex cholerico affectu decumbentem curavi, et Deus sanavit.
Vestrum quoque Serenissimum Principem salutavi, qui me opiparo prandio
etiam excepit, mihiq. præbibit, cum Uxore Domini Legati, ejusdem Filia
unica, quæ quidem jam matura viro, jam plenis nubilis annis, dignissimum
et valentissimum conjugem requirit, et talem meretur. Œconomus ipse D.
Legati etiam tuo nomine me salutavit : ut et ejusdem Secretarius, ambo amici
tui. Quando apud D. Legatum fient fasciculi in Daniam mittendi, unum
quoque Tibi reddendum superaddemus, ex ijs omnibus quæ hîc nobis occurrent,
et quæ spero Tibi profutura, vel saltem placitura. Intra mensem, vel
paulò post, habebimus totum Cardanum, x. tomis in folio : Iunio mense deferetur
nobis ex Anglia, Sam. Bocharti, Ecclesiastæ Cadomensis, viri doctissimi liber
eximius de Animantib. sacræ Scripturæ : quem statim sequetur Diogenes
Laertius, de vitis Philosophorum,
cum Notis Clariss. 4. virorum, multæ eruditio-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 18 mars 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1266&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons