À Christiaen Utenbogard, le 28 mars 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 142 ro.

Clariss. viro D.D. Christiano Utenbogardo, Ultrajectum.

Quidam veteris ævi Philosophus tam dubitabat de tam multis, ut vix sciret se
aliquid scire : sic Ego dum ad Te scribo, Vir Cl. scribo enim dum de Te cogito, imò
et dubito, non de amore in me tuo, quod non metuo, et absit : neq. enim hoc esse posset, ^ si bene Te novi : sed de tua
valetudine, déq. optimo rerum tuarum statu : de quib. singulis utinam Tibi
tam bene sit quàm lubens auguror et facilè exopto. Antehac ad Te scripsi, idq.
multoties, per Chirurgum vestratem, Io. Droüart : nempe 13. Oct. 13. Nov. 25. Nov. 29.
Nov. 1. Dec. et 6. Ianu. misiq. duos Indices quorundam librorum aut libellorum apud vos excu-
sorum, pro quib. emendis et mihi comparandis Te rogabam : quæ quidem singula utinam acceperis :
sed ex Indicibus nihil facias velim nisi tuo commodo. Impensas pro librorum emptione factas facilè
refundam, eorúmq. pretium Tibi reddetur in ædibus tuis, auro præsentendo. Sed dic quæso : quî valet, ut meminit nostri vir optimus D. Mart. Schoockius ? quandonam mittet ad nos
fFilium suum majorem natu : Diffugere nives, redeunt jam gramina campis, Arboribusque comæ :
Ecce ver habemus in propinquo : facilis esse posset atque commoda peregrinatio,
extra omnem aleam bellorum, quæ ubique sopita aut composita videntur. Scribe
igitur ad Virum Cl. ut cogitet de Filio suo ad nos mittendo : metas nec tempora
pono
, nec ullam aliam conditionem adfero, præter ea quæ antehac scripsi.
Il sera le très bien venu : je le recevray et le traiteray ceans fort bien, comme le
fils de mon bon Ami : il verra Paris, et y apprendra tout ce qu’il voudra : le Palais
et le Louvre ne sont qu’à 300. pas d’ici. Paris est un abregé du monde, fort grand,
fort riche, et fort peuplé : elegantissimum totius Orbis compendium.
Moneas ergo Patrem,
ut de ea re cogitet, eúmq. saluta meo nomine. Quid a. habes novi de libris ejus ? deditne 2.
editionem sui Tractatus de Cervisia ? quandonam veniet ejus Liber de Fermentatione :
ut et de Sternuatione ?
Multi putant hîc extinctum esse belli consilium contra Papam
gerendi : nec ullum bellum videtur imminere. Intra mensem hîc habebimus
omnia Opera Cardani, decem tomis in folio : quem postea sequentur Diogenes
Laertius ; et Sam. Bochartus, de Animantib. sacræ Scripturæ.
Hîc sub prælo
currit Hollerius de morbis internis, in fol. cum Scholijs ejusdem : Lud. Dureti
Enarrationib. et Annotationibus : Ant. Valetij Exercitationibus :
quibus
singulis de novo accedunt hac postrema Editione, Io. Hautin, Vir Cl.
Commentarij et Observationes selectæ.
Quatuor illi Scriptores fuerunt
Medici Parisienses exercitatissimi : Hautinus ille primas hîc olim tenebat in praxi nostra
cum viris præstantissimis, Io. Dureto, Sim. Pietreo, et Gul. Ballonio. Hîc
nuper amisimus Scholæ nostræ Antiquiorem Magistrum, Io. Merlet, quem
catarrhus præfocans in biduo necavit, anno æt. 82. Dij Tibi talem clima-
ctericum indulgeant. Vale, et me ama, Vir. Cl. Parisijs, die Mercurij,
28. Martij, 1663.

Guido Patin, Doctor Med. Paris
et Professor regius.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 28 mars 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1269&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons