À Johann Georg Volckamer, le 6 avril 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 142 vo.

Clariss. viro D. Io. Georgio Volcamero, Med. Doctori, Noribergam.

Ecce postremam tuam accipio, mihi jucundissimam, Vir Cl. per amicum
nostrum Nic. Picques, qui pro tua salutatione gratias agit : ut et ago Tibi pro
tot beneficijs et officijs hactenus à Te mihi collatis : quorum tamen prorogationem in
posterum supplex à Te peto, ut innocentissimum illud literarum mutuum commercium
inter nos, absque fraude et fuco, more majorum, foveatur atque conservetur.
Gaudeo quod librorum tuorum pretium acceperis, qui tandem utinam ad nos veniant.
Cl. viro D. Io. Georgio Richtero gratias ago quam possum maximas pro Clariss. sui
Parentis Epistolarum libro Tibi tradito et mihi destinato. Duas Decades Orationum ejus
hîc habeo : Epistolas non habeo, nec adhuc vidi, sed dumtaxat de illis audivi per
literas Sponij nostri : nulli enim penè libri ad nos devehuntur ex vestra Germania,
propter Bibliopolarum nostrorum supinam negligentiam, tanta est eorum socordia et
turpis φιλαργυρια. Gratias etiam ago pro literis Thomæ Reinesij à Te superadditis.
Vir Cl. Claudius Sarravius, Senator Parisiensis, olim mihi notus et amicus, hîc
obijt anno 1652. ipso die Pentecostes, ex duplici dosi vini stibiati infeliciter ei
per duos medicastros et nebulones caco-Chymicos exhibiti. Erat vir optimus,
doctissimus et humanissimus, obeso corpore, et angustæ cervicis, cuiq. ideo
tale venenum et deleterium medicamentum nullatenus conveniebat : ex quod ab ali-
quot annis multa hominum millia hîc miserè jugulavit, nimiâ profectò sacræ
Themidis indulgentiâ. Librum Iconum Tibi destinatum, et ad Sponium nostrum
transmissum, utinam accipias mense proximo : alias Icones eruditorum hîc habeo
apud me, quarum Syllogem adauctam ad Te mittam per aliam viam, et tutiorem, et
breviorem. Meæ quoq. effigiei, et Caroli mei Iconum duo Exemplaria adjun-
gam ut quantum in me erit, curiositati tuæ faciam satis. Nullum dicitur hîc
futurum bellum cum Papa, ut neque cum Cæsare : quædam dumtaxat belli
suspicio eos occupat, qui tale quid opinantur aut cogitant de imminente, ut
ajunt, obitu Philippi 4. regis Hispaniarum. Cl. virum D. Dilherum toto corde
amplector et saluto : ut et D. Felwingerum. Postquam viam tutam et
commodam nactus fuero, Tibi et illis, ut et D. Richtero, mittam argenteos
calculos meos, i. in quib. habetur effigies mea, quæ sculpta fuit ex jussu
Collegij nostri, ante annos decem, in meo Decanatu. Cardanum totum pro-
ximo mense sumus habituri. Ex Anglia Sam. Bocharti librum expectamus,
de Animantib. sacræ Scripturæ : ut et Diogenem Laertium, cum Notis variorum.
Ex Operib. Mich. Dilheri, Viri Cl. sequentia, mihi redimi postulo, si occurrant. Vide
Indiculum. Francus ille, quem reposuit inter Satyricos minores, de Lite, fuit vir
maximus, Michael Hospitalius, Gall. Cancellarius, cujus Poema legitur inter ejus Epistolas, Parisijs
olim editas, pag. 78. in fol. anno 1588. et postea Genevæ, in 8. Istud Poema decepit virum
eruditum Casp. Barthium, qui in Adversarijs suis, pag. 344. illud tribuit viro
ignoto. Eumdem errorem erravit Marcus Zuerius Boxhornius, in suis Satyricis
minorib. de corrupto Reip. statu, pag. 16.
Vale, et me ama. Parisijs, 6. Aprilis, 1663.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 6 avril 1663. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1270&cln=s

(Consulté le 26.11.2022)

Licence Creative Commons