À Sebastian Scheffer, le 10 avril 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 143 ro.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.

Tandem, Vir Cl. accepi fasciculum Vorburgianum, 12. tomis instructum
Historiæ Romano-Germanicæ : ideóq. ad Te scribo, tum ut Tibi gratias agam
pro tanto munere, quod haud dubiè per tuam commendationem accepi, nec
unquam aliter accepissem, cum mihi planè ignota esset Vorburgiorum familia :
tum ut Domino Vorbourg, cujus liberalitati tantum beneficium debeo, gratias
agam, eiq. respondeam super consilio quod à me petijt in sua Epistola. Gratias
igitur ago Tibi pro illo tuo amore in me non vulgari, et summa tua humanitate,
qua mihi et amicos et munera pretiosa tam facilè concilias. Puto Te nunc
accepisse ambas meas quas antehac Tibi reddendas tradidi tum D. juniori Ochs,
tum Seb. Switzero, cum Icône mea et calculo argenteo. De Elogijs Boisardi,
et Iconibus requisitis,
responsum tuum expecto. Hac proxima æstate ad nos
illi duo mercatores sunt reversuri : scribe igitur per illos, aut per Tornesios,
quum Genevam redibunt ex vestris nundinis vernalibus. Illustrissimum virum
D. Franc. Io. Volfg. à Vorburg, magni Authoris nepotem, et Consiliarium
Moguntinum, ex animo saluto, et responsum mitto, unde discet quid sperare possit
ex nostris Bibliopolis, à quib. nihil prorsus expectandum censeo : ut nec à D.
Cramoisi, Bechet et ac Leonardo,
qui quamvis cæteris præstent antecellant opibus atque fide,
numma tamen emptione librorum se gravabunt, propter summam illam qua urgemur
in tota Gallia, temporum difficultatem : cujus gratiæ debentur cardinalib. istis
duobus, Richelio et Mazarino, Fouqueto, et alijs tyrannis, rei nostræ
publicæ miserrimis sanguifugis et furibus publicis. Omnes libros respuunt atque
reijciunt Bibliopolæ nostri Parisini, nisi sint statim ac illico vendibiles : aliàs
enim vadimonium omne deserunt, et inopiam sectaritur malunt, tanta est eorum
socordia, et ad faciendam rem negligentia. De fasciculo tuo quem memoras,
cum Sim. Pauli de Febribus, nihil habeo quod dicam : nec enim vidi, nec audivi,
nec accepi : interroga memoriam tuam, ut videas cuinam tradidebis. Mitte
mihi Indicem librorum quos optas à nobis : nullum enim antehac à Te accepi. Pro
Introductione tua quid ulterius à me requiras, hæreo : memini enim olim à me
Tibi transmissum fuisse quoddam Auctarium non pænitendum : quod si quid
aliud velis à nobis, fac ut intelligam, et scribe. MS. mea Casp. Hofmanni
adhuc teneo ; ea typis mandanda committam D. Laur. Anisson, Bibliopolæ
Lugdunensi,
quando terminata lite in suam Urbem revertetur. Filij mei
ambo Te salutant, et gratias agunt gratissimas : ut et ego Venerandum Senem, Dominum Parentem tuum, cui Nestoreos annos exopto.
Nihil hîc habemus novi περι τος πολιτευματος. Vale, et me ama. Parisijs, die Martis, x. Aprilis, 1663.

Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 10 avril 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1271&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons