À Sebastian Scheffer, le 17 avril 1663
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 143 vo.

Eoidem Seb. Scheffero, Francofurtum.

Ecce alteram tuam accipio, Vir Cl. pro qua gratias ago. Illam scripsisti
18. Martij, et eam accepi 12. Aprilis : Laudetur Dominus. De vecturæ pretio
ne angaris : vias idoneas reperiam, nulli novituras : attende tamen ad D. Ochsium
juniorem : ad Sebast. et ad Tornesios :
illis poteris tradere mihi perferendas
Epistolas quum venient ad nos : ut et D. Moquillon, quem saluto, quum revertetur
Parisios. Magnum opus historicum D. Vorburgij quantum in me erit,
publicè, privatim et ubique laudabo, et quantum in me erit, apud omnes ejus
dignitatem et pretium commendabo. Pro novo illo beneficio à Te mihi
collato apud vestrum Chalcographum, gratias etiam ago. Vir Cl. D. Ren.
Moreau, Andegavus,
Doctor Med. Paris. et Prof. regius, quorumdam
ex nostris Medicorum vitas conscripsit, puta Petri Brissoti, Iac. Sylvij,
Barth. Perdulcis, Gul. Ballonij :
quib. etiam alias subjungere meditabatur,
nec tamen unquam potuit, propter ætatem ingravescentem et negotiorum molem, quibus
penè tamen non obruebatur, vir optimus et artifex præstantissimus. Remaclum Fuchsium
numquam vidi : Symph. Campegium non habeo, nec curo : Petrus Castellanus, Medicus
Belga, vitas librum scripsit de vitis Medicorum illustrium : Antverpiæ editum in 8. sed absque ullis
figuris æneis : tale quid etiam meditari fertur Vir Cl. popularis vester, D. Thomas
Reinesius.
Præstantissimum virum saluto D. Io. Dan. Horstium, cum venerando
Sene, Domino Parente tuo. De nullo bello hîc agitur, neque Papali, neque Cæsareo :
in eos tamen severè animadvertitur, qui superiorib. annis ærario regio præfecti, adulterinis diplo-
matis Regi imposuerunt, et tanquam fraterculi gigantum, miseram plebem devorarunt ;
imò et universam Galliam diripuerunt. Nolo omissum : Cl. vir Henr. Meibomius,
Med. Lubecensis, qui ante obitum dedit Mæcenatem, Commentarium eruditum
in Iusjurandum Hipp. etc.
librum conscripsit de vitis Medicorum ab omni ævo, usque
ad sæculum xv. à nato Christo : sed tam pretiosum Opus adhuc MS. latet
apud hæredem, Filium doctissimum, quem hîc novi ante 4. menses : nuper
Ille reversus est in Germaniam, per Angliam, et Belgium, cis paucos menses
futurus Professor Helmæstadij, ubi liber iste optimus poterit anno proximo
typis mandari : quod utinam videamus. Totus Cardanus tandem as umbili-
cum perductus est : ante xv. dies hîc illum habebimus : Mercator Bibliopola Lugdunensis
D. Ravaud hodie me convenit, qui hoc mihi retulit : erunt decem tomi,
seorsim compacti : ut et magnum Opus et multarum impensarum. Nostre
Chambre de Iustice continuë fortement contre les Partisans :
i. contra Publi-
canos et publicos fures, scelestissimos et iniquissimos rei publicæ regiæq.
gazæ deprædatores. Vale, et me ama. Parisijs, die Martis, 17. Aprilis, 1663.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 17 avril 1663. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1272&cln=s

(Consulté le 02.08.2021)

Licence Creative Commons