À Franz Johann Wolfgang von Vorburg, le 20 avril 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 144 ro.

Nobilissimo Viro D. Io. Fr. Wolfgang à Vorburg, etc. Francofurtum.

Vir nobilissime, Ingratissimus essem mortalium, nisi
Tibi gratias agerem, quantas possum maximas, pro egregi insigni illo munere quod
à liberalitate tua accepi, per commendationem Amici nostri D. Seb. Schefferi,
Med.Doctoris. Ago igitur gratias pro tanto dono, et utinam possim referre
in posterum pro rei dignitate. Quod spectat ad Bibliopolas nostros Parisienses,
non est quod quidquam ab illis speres aut expectes pro emptione librorum vestrorum :
summa illa temporum difficultas ad quam nos reduxit duorum cardinalium, nempe
Io. Armandi Richelij, et Iulij Mazarini nimia illa gratia, quod non longè
abfuit à tyrannide, Galliam nostram spoliavit multis commodis, ac penè
publicam paupertatem invexit apud omnes, præsertim apud artifices et mercatores :
penè soli de bona fortuna gaudent apud nos Monachi, Episcopi, et aliquot
publicani : rusticani omnes non tam vivunt quàm fœdè languent et misera
fame moriuntur, ab annonæ caritatem, et vectigalium intolerandum ac penè
infinitum munerum, qui potentissimas etiam civitates et urbes supra modum
deprimit, et tamen non opprimit : O fortunatam nostram Galliam sub maximis
olim regibus, Lud. XII. 12. et Henrico 4. optimis, clementissimis ac pijssimis
Principibus : felicia dicas sæcula, quæ tantos heroes, tam benignos et erga
populum Gallicanum tam misericordes protulerunt. Sola spes nobis superest
mitioris atque melioris status in posterum, ex egregia Regis nostri in tot ac tam
miseros subditos egenósq. populos clementia : quod utinam brevi contingat. Novi
Lugdunensem quendam Bibliopolam, dictum Laur. Anisson (ille est qui typis
mandavit Opera omnia Gassendi, sex tomis in folio : et nunc est Parisijs pro
quadam lite :) author illi esse volo, et consilium suggeram saluberrimum, ut
quum ibit ad nundinas Francofurtenses, à Te redimat, tum pretio, tum
libris, quos habet à se editos in maxima copia, multa tui magni Operis
historici Exemplaria,
eáque Parisios mittat, ut postea hîc innotescant, et
à Magnatib. aut Sodalitatibus Monachorum, vel Collegijs, quæ habent
maximas Bibliothecas, redimi possint : sic enim videbitur, et in multorum
notitiam deveniet : tantum Opus occasione data commendavi Doctori Sorbonico,
Episcopo Bajocensi, Domino de Nesmond, ac ejus Avunculo, Domino Gulielmo de
Lamoignon,
Senatus Parisiensis Principi, viro eximio, et bonarum literarum
atque literatorum virorum amantissimo, quem sæpius alloquor et convenio :

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Franz Johann Wolfgang von Vorburg, le 20 avril 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1273&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons