À Christiaen Utenbogard, le 24 mai 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 146 vo.

Cl. viro D. Christiano Utenbogardo, Med. Doctori, Ultrajectum.

Amplissimas ago gratias humanitati tuæ, Vir Cl. pro beneficio illo
non vulgari, commendatione mea collato D. de Rebours, Maistre des Comptes
à Paris.
Spem meam longè superasti, neq. enim tale quid unquam sperabam
ex mea commendatione : neq. aliter sentiebat qui schedulam meam à me im-
petravit : aliud tamen accidit, tum ex amore in me tuo, tum ex diuturniore mora
dicti D. de Rebours in vestra Hollandia. Nunc ejusmodi fratribus hoc
unum peragendum superesse videtur, ut acceptam pecuniam restituant :
quam reddere sunt parati cum fœnore ordinario : monebis itaque illum
qui pecuniam numeravit, Domini de Rebours fratrem natu majorem, qui est
libellorum supplicum Magister, vulgo Maistre des Requestes, habere
paratam pecuniam ei reddendam, quam statim numerare paratus est ei

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 24 mai 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1278&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons