À Johannes Antonides Vander Linden, le 4 octobre 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 153 vo.

Cl. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

De postrema tua gratias ago. Exim[ios i]llos viros supra omnem laudem posi-
tos, Tibi [ben]e commendatissimos, nond[um vidi. Dominus le] Rebours adhuc rusti-
catur. Dilectus Filius tuus vivit et valet : Nudius tertius me convenit cum
D. Romphio, trib. Danis adolescentulis, et eorum Ephoro Borrichio, viro
Medico eruditissimo, et alio nobili Germano : cras sunt invisuri Carolum
meum, perfectæ valetudini restitutum. De operationibus chirurgicis
curabo in tempore suo. pro fasciculis librorum missis ad amicos
nostros gratias habeo : quod si responsorias ad Te mittant, ut forsan
continget, eas tibi quæso serva, quas mittes ubi se sese obtulerit occasio
idonea : Neutiquam verò per equos cursorios, qui vulgò
dicuntur par la poste, quod est vecturæ genus carissimum :
neque enim isthæc sunt tanti. De D. Stuarto vix habeo
quod dicam : multa enim mihi olim multa
illa amica de tTe retulit, sed ut
audio, tep tepidus factus est : si amicus tuus non fuerit neque
meus futurus est : placet axioma Logicum, Quæ sunt eadem
uni tertio sunt eadem inter se.
Si mittat Chonicum Usserij,
curabo de pretio illi reddendo : Tu tamen noli satagere de illo
libro quem ab ipso Stuarto adhuc expecto : ejusmodi librum pretij
mediocris esse non puto : sunt sunt enim duo tomi in folio :

quos si per illum non habeam, de alia via cogitabo : nolo illi quidquam debere nec debebo quidquam, quia hoc facilè
possum : idcirco nisi bonus esse velit, habeat sibi res suas, etc. Rivetus ille est frater mercatoris amici mei ; aliàs per eum
ad Te scribam, ut agnoscas Viri optimi et ferè vicini mei fratrem optimum, sed versutum, ut solent ferè omnes
mercatores : cùm Te adibit illum amicè excipias velim. Petrus Petitus scripsit ad Te Epistolam quam tradidi Filio tuo.
Filij mei Te salutant. Vale Vir Cl. Datum Parisijs, 4. die Octobris, 1663.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 4 octobre 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1295&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons