À Johannes Antonides Vander Linden, le 1er novembre 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 158 ro.

Clariss. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

De acerbo et prorsus luctuoso Cl. Viri D. Ad. Vorstij interitu, jam aud[i-]
veram, et sanè, ex de tanti viri jactura seriò doleo : Eum semper habui virum bonum
ac eruditum. Filius ejus relicta Lutetia init Aurelias, à Orléans, ut ibi fiere[t] fia[t]
Doctor Iuris : si eum videam quando revertetur, priusquam transeat ad vos, eum
monebo de Theophrasto Viri Cl. Casp. Hofmanni. Defuncto viro optimo gratul[or]
quod illi ei post fato ipse gloriæ cumulus accesserit, Te habuisse Panegyristem, [et]
laudum suarum præconem eximium : magnum est laudari à laudato viro : utinam tamen
Tu, qui plurimùm et à plurimis laudati meruisti, non nisi serò et post multos anno[s]
lauderis. Panegyricum illum tuum spero nos aliquando visuros : quod ut contingat, Dij
Tibi concedant et mentem et otium. Quod tam benevolè illustres illos viros, nobiles
nostros Gallos exceperis, gratias ago Tibi amplissimas. Duo sunt viri eximij, Pater
et Filius : ille dicitur Christophorus Leschassier, unus ex Senioribus Magistris in Camera
Comptorum : (ejusdem est ordinis noster D. le Rebours :) alter nempe filius, est
Robertus Leschassier, Consiliarius in Senatu Parisiensi : uterq. sine uxore : illius uxor
diuturno morbo conferta, ante triennium obijt ex hydrope thoracico : Filij uxor, post
aliquot nuptiarum menses, adhuc formosa juvencula, ante 7. menses perijt ex vario-
lis pestilentibus. Tertius ille quis sit nescio : hoc me docebunt posteaquam ad nos re-
versi fuerint : et ad eos deducam Henricum tuum. Deusingij libellum per eos accipiam :
an in eo respondet Sylvio vestro ? certè controversiæ istæ de Novitatibus Anatomicis, vix
meliores sunt ijs quæ olim agitabantur in Scholis quorundam Logicorum, de lana caprina, ve[l]
de umbra asini.
Deo sit laus quod tam pulchrè procedat tuus Hippocrates. Filij mei Te salu-
tant : hîc agitur de morbo Reginæ Matris regis Anglorum, Regis nostri amitæ, et Hen mag[ni]
Henrici
nostri filiæ. De alijs negotijs, nihil novi. Principes nostri nihil videntur metuere
nisi nequidem quod Cælum ruat : etiam si Turcarum Tyrannus cervicibus nostris immi-
neat, totiqueusque Germaniæ atque Italiæ perniciem meditari atque minitari videatur [:]
utrumque sors cadat, Mahometo numquam supplex ero, pessimo pseudoprophetæ, ac im-
postori nequissimo. Rex Hispanus cogitat de morte retardanda : Papa studet longævitari :
ut quam diutissimè poterit, hauriat aquas in gaudio, de fontibus suis, et alienis : Cæsar sibi debet timere
à Turca. Vale. Parisijs, 1. Nov. 1663.

Tuus ad omnia Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 1er novembre 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1297&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons