À Hermann Conring, le 2 novembre 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 158 vo.

Clarissimo viro D. Hermanno Conringio, Helmæstadium.

Si antehac absque ulla causa, scr (modò varia quæ in dies occurrunt impedimenta
Artem nostram commitantibus exercentibus familiaria excipias,) meum ad Te literarum commer-
cium cessaverit, non tam certè sum in reatu, quum per me non stetebit, quàm
quia nullum habui, nullum omnino deprehendi, qui ad vos rectà tenderet.
Literas sanè dedissem sapientissimo juveni D. Meibomio, hinc abeunti,
nisi tunc temporis amplissimas provincias, et in ijs qui tunc vivebant viros
eruditos invisere voluisset ; eadem quoque de causa, nullas tradidi nobili et bene
morato adolescenti ad vos revertenti, Iulio Hacberg, cum quibus de Te, tuisq.
in Remp. literariam meritis sæpius egi, non absque summa animi voluptate.
Interea tamen, hoc unum me solatur atque recreat, quod Tibi planè non exci-
derim ; quo nomine Tibi gratias ago singulares : ut et de tuis heri acceptis tam
ad me quàm ad Carolum Filium, cujus ecce responsum ad Te mitto : quémq.
à Te amari, quod ex tuis facilè agnosco, vehementer lætor. Perge quæso,
nascentem illum pullum in sinu tuto fovere, ut adolescat, et ad bonam
frugem feliciter perveniat in Orbe literato. Tota vita studiosus fuit, et
sapienter Minervæ litavit, atque bonæ menti : de nummis nequidem
cogitavit, sed rei dumtaxat nummariæ atque metallicæ studio se
dedit ; quod intermisit ut Medicinam disceret, indeq. peracto curriculo, et Thesibus
pro more tribus per integrum biennium propugnatis, factus est Licentiatus,
indéq. Doctor inauguratus : horis tandem subsecivis, Fulvium suum adornavit,
cujus Exemplar Serenissimo Principi tuo missum placuisse multum gaudeo : et hoc est
aliud Exemplar quod ad Te mittit : Ego v. scribo ad duos Amicos quos apud
vos habeo : Teq. rogo ut ijs meæ tutò reddantur. Quod ad me spectat, vix
habeo quod scribam : vivo et valeo annos natus 62. multis ægris curandis occupatus,
et in Sparta quam nactus sum exornanda, nempe in cathedra regia quam
olim tenuit noster venerandus Senex Io. Riolanus, Medicinam docendo ab hyemis
fine usque ad Septembrem : quod facio absque fuco et fallacia, more majorum, absq.
Paracelso, Crollio, et alijs ejusmodi nebulonib. carbonarijs, absq. ullis Chymicis
secretis, sed sola methodo hausta ex Hipp. et Gal. fontibus, qui sunt nobis maximi
duces ad bene medendum. De libris vix habeo quod dicam ; nulli hîc sunt novi præter
Sam. Bochart, de Animantib. sacræ Scripturæ, ex Anglia nuper allatum : et
Diogenem Laertium variorum : in dies expectamus Lugduno Celtarum, Thomæ Fieni
Semioticem :
brevi quoque sumus habituri exiguum Tractatum posthumum Cl.
Salmasij, de Manna et Saccharo.
Propter publicam egestatem quam nobis
vivus intulit, et post obitum reliquit pupruratus ille Mazarinus, tota Gallia miserè languet,
et Bibliopolæ nostri fortiter frigent. Dij meliora. Tu v. Vir Cl. vive, vale, et nos amre
perge. Parisijs, 2. Nov. 1663.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Cl. viro D.D. Meibomio.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Hermann Conring, le 2 novembre 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1298&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons