Ms BIU Santé no 2007, fo 166 ro.
Cl. Viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.
Postremæ tuæ, Vir Cl. paucis respondebo. Nuper accepi Epistolam à D. Leonardo
Ursino, Doct. Med. Lipsiensis, et horti Medici Præfecto, qui per Te se aliquid
missurum mihi pollicetur : intelligo Theses et Disput. Medicas : pro quib. Tibi gratias
ago, ut et pro ijs quæ scripsisti ad alios viros eruditos, qui utinam pancraticè valeant
cum D. Conringio et Felwingero. Sed dic sodes, imò doce me, quis ille vir optimus,
qui nuper in lucem emisit Isagogem Medicam Casp. Hofmanni ? vocatur ille Iac. Pan-
cratius Bruno, etc. estne senex ? an fuit amicus, affinis aut discipulus Hofmanni ?
Ubinam est illa Urbs, Curia Nariscorum ? est enim alia quædam Curia apud Rhætos.
Postquam de illo per Te intellexero, scribam ad illum, et gratias agam pro me et amico
olim nostro, Casp. Hofmanno : plurimum enim illi me debere fateor, ut et debent quot-
quot adhuc vivunt ex tanti Viri amicis. An ille ipse est qui ejusdem Authoris Tubingæ
Tractatum edidit de Febribus ? aut quis alius ? Fasciculum illum librorum tamdiu expecta-
tum adhuc in dies expecto, nec enim habeo : sed D. Nic. Picques hodie mihi retulit illum ante
breve tempus nos accepturum : ideóq. Te moneo ne de eo angaris. Omnia Opera Ballonij in quinque
tomos distribuuntur : tres primi sunt Consilia : 4. Opuscula varia : quintus continet
Historias Epidemicas, etc. Quæ supersunt, sed pauca, possidentur ab homine avaro et tenaci,
qui nullam patitur distractionem quinque voluminum, nec seorsim vendit cConsilia : si tamen adeo
fortiter requiras, scribe qui velis, an totum, an partes, mittam quod volueris : de pretio noli
curare : per me nunquam stabit quin habeas quodcumque optaveris vel pro Te, vel
amicis tuis, quos ideo et hoc nomine, meos reputo. De futuro Germaniæ vestræ statu, imò
potius totius Europæ, si Turca vincere pergat, non ausim scribere quod sentio : Princi-
pes Christiani ludunt et saltant, comedunt atque bibunt, nulla habita ratione
miserorum subditorum : fortiter deprædantur et latrocinantur, et idem faciunt
quod ille nebulo, Senecæ discipulus, Agrippinæ filius, qui paucis verbis Œconomum
suum monebat, Scis quid mihi sit opus : da operam, ne quis quid habeat : sed ultor
sequitur à tergo Deus, qui miserorum ac oppressorum tandem miserebitur : quod utinam
citò contingat. Eruditos illos viros populares tuos omnes saluto : præsertim v. D.D.
Rolfinckum, Richterum, Brunonem, etc. Dicitur bellum nostrum adversus Papam
extinctum, et totum negotium compositum. De Fuqueto et alijs furibus publicis,
nihil novi. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 29. Febr. 1664. Tuus ex animo G.P. |