À Leonardus Ursinus, le 29 février 1664
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 166 ro.

Cl. Viro D. Leon. Ursino, Medico Lips. et horti Medici Præfecto.

Accepti tuam, Vir Cl. per Christ. Frid. Ianum, nobilem Germanum : pro qua
gratias ago Tibi singulares, ut et pro Thesib. illis quas polliceris mihi per Virum
Optimum, D. Volcamerum. Nunc apprime scio ubinam sit Mich. Hornius, ad quem
nuper scripsi per Car. Sponium, Med. Lugd. Accepi quoque Indiculum tuum
quarundam stirpium rariorum, quas requiris : de quo pro Te agam cum Dionys.
Ionqueto
, Collega meo, et horti regij præfecto, à quo aliquid haud dubiè impe-
trabo. D. Mich. Hornium et Goth. Neuman saluto : ^ ut et Cl. Viros, D./ Michaelis, in vestra Lips./ et D. Victorem Schneidereum,/ Mich. Sennertum, in Acad. Witeberg, imprimis v. Teipsum. Vale
Vir Cl. et me ama. Parisijs, 29. Febr. 1664. Tuus ex animo Guido Patin, etc.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Leonardus Ursinus, le 29 février 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1317&cln=s

(Consulté le 20.10.2021)

Licence Creative Commons