À Gerardus Leonardus Blasius, le 29 février 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 163 vo.

Cl. viro Gerardo Blasio, Medicinæ Professori, Amstelod.

Postremas tuas, Vir Cl. datas 3. Dec. nuper accepi per eruditum illum Iuvenem
Legati vestri Ecclesiastem : pro quibus gratias ago quàm possum maximas : sed
haud dubiè nullas accepi à Te alias, ante annum, et suprà : sæpius tamen et libenter
et facilè ad Te scriberem, si sciem Tibi non ingratas fore literas meas, et haberem
idonem vectorem : sed ille mihi non deerit, ideóq. posthac sæpius scribam de re
nostra literaria. De gravi illa contentione inter Sylvium et Deusingium, jam-
pridem audivi, vidi et legi : simúlq. dolui, de tot jurgijs atque convitijs : liberè
dicam cum Poeta, tantæne animis cælestibus iræ ? Nihil hîc habemus novi
in re literaria : ut neque de Fuqueto, et alijs peculatoribus. Regis nostri bellum
adversus Papam Rom. dicitur compositum, et extinctum illud incendium quo potuisset
tota Italia miserè perturbari afque conflagrare : utinam adeo feliciter agatur
cum Turca, et ultra montem Imaum, unde malum pedem attulit, citò relegetur :
quod certè facerent Principes Christiani, si concordibus animis et conjunctis
viribus agerent, ut viri boni, et strenui et fortes adversus istum Tyrannum
Mahometicum : verùm, aliud habent in mente : hoc unum agunt atque student,
cum illo Cæsare, Senecæ discipulo, qui paucis verbis Œconomos suos monebat,
Scis quid mihi opus sit : demus operam, et hoc agamus, ne quis quid habeat. Sed
frustra sumus, et in votis nostris oleum atque operam perdimus. Dij meliora.
Scire vellem per Te, sed commodo tuo, quandonam supremum diem obiverit Primerosius
in Anglia, et cujus ætatis ille esset : ^ Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 29. Febr. 1664.

Tuus ex animo, G.P.D.M.P. et Prof. regius.

^ ut et de novo tuo Opere Anatomico.

Cl. viro D. Io. Georgio Volcamero, Norib.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Gerardus Leonardus Blasius, le 29 février 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1321&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons