À Gerardus Leonardus Blasius, le 4 mai 1664
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 171 ro.

Cl. viro D. Leonardo Blasio, Med. Doctori et Prof. Amstelodamensi.

Magnas Tibi debeo gratias, Vir Cl. pro ijs quæ à Te accepi, per nostrum
Sim. Moinet, Parisinum, qui mox sectioni vesicæ subijcietur. Si tam feliciter
mecum ageretur, ut scire possem quid ex hac Urbe nostra Tibi cupias librorum, illud Tibi lubens
et facilè mitterem, mihiq. suavissimum esset atque jucundissimum de Te
bene posse mereri. Utinam dissidia illa inter vestros Professores nuper exorta
brevi componantur et feliciter extinguantur, publica illa authoritate qua
plurimum valet totum vestrum Belgium fœderatum. De re Medica
nihil hîc habemus novi, præter Iac. Hollerij, Med. olim Paris. librum utilis-
simum, de Morbis internis, cum Enarrat. et Animadversionibus Lud. Dureti,
et Exercitat. Ant. Valetij
 : quib. hac postrema Editione quæ est in fol.
de novo accesserunt Io. Hautini, Doct. Med. Paris. olim eximij, Commenta-
rij et Observationes
selectæ : quem si videre volueris, ex animo Tibi offero, ut
et aliud qualecumque optaveris, si prostet in Gallia. In Disputationib.
vestris Medicis
agnosco melioris Medicinæ cultum et elegantiam : eas itaque
lubens haberem, et præsentib. nummis eas mihi compararem si quæ venales
apud vos prostarent : pretium Tibi statim refundi curabo per vestros
Mercatores, cum quib. nostri commercium agitant, et à quib. singulis septimanis
mutuas epistolas accipiunt. inter se scribunt Epistolas. Hîc habeo MS. quædam pretiosa viri quondam
eximij Casp. Hofmanni, quib. lucem dare nondum potui, ob penè publicam
Typographorum nostrorum egestatem : sed aliquid melius et jucundius
spero à quodam Bibliopola Lugdunensis, qui fit terminata lite propter quam
hîc hæret à biennio, sanctè mihi pollicetur eorum editionem se promoturum :
quod ut faciat faxit Deus. Ingens illud Opus tuum de universa Medicina, quod
currit sub prælo, utinam faustis avibus perveniat ad umbilicum, et vivus
vidensque lætus et in multos annos fruaris optima illa fama qua jampridem dignus es. Interea v.
Vir Cl. vive, vale, et me quod facis amare ne desine. Parisijs, 4. Maij, 1664.

Tuus ære et libra totus, Guido Patin, Doctor Med. Paris. et Prof. regius.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Gerardus Leonardus Blasius, le 4 mai 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1326&cln=s

(Consulté le 27.05.2020)

Licence Creative Commons