À Bernhard Verzascha, le 30 mai 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 170 ro.

Cl. viro Bernardo Verzaschæ, Medicinæ Doctori, Basileam.

Anatomicas tuas Imagines accepi, Vir Cl. pro quibus benignitati et liberalitati
tuæ gratias ago quantas possum maximas : utinam aliquando possim par pari
referre. Acerbitatem illam verborum qua usus est in sua Præfatione Bauhinus
vester adversus Riolanum nostrum, virum Cl. facilè et lubens excuso, fuerat enim
antehaca Casp. Bauhinus, pro quo vindicias scripsit Filius, à Riolano provocatus, et
et ad mutuum certamen deductus : doleo tamen quod inter viros eruditos pro rebus tam parvi
momenti, tot vigeant rixæ et contentiones, quæ post se trahant tot contumelias,
tot convitia Christianis hominibus planè indigna. Epistolas illas ad Bartholinum num-
quam vidi : nec de scriptis illis injuriosis unquam quidquam audivi à Cl. Riolano, qui
fuit vir eximius, et cujus benignis Manibus semper bene precabitur non ingrata
posteritas. Te quoque laudo, Vir Cl. quod ejus nomen, authoritatem ac eruditio-
nem singularem in tuo libro sæpius laudaveris : per et ideo moneo Te, imò supplex
rogo ac obtestor, ut in illo studio tantum heroem laudandi, et de omnibus bonis bene merendi
inoffenso pede ac feliciter pergas. Academiam vestram Basilensem inter alias
semper magnifeci, tum propter viros eruditos quos antehac extulit, tum propter eruditas
illas Disputationes, quæ in vestris Scholis habentur, et 2 beneficio 1 Typographiæ per
universum orbem distribuuntur : ex ejus illis habeo Decades septem à Genathio collectas :
nónne et ijs aliæ successerunt quæ hodie vænales apud vos habeantur ? sive illæ
sint multæ, sive paucæ : patere, vir præ Cl. ut Te rogem de illis mihi emendis, tum
Physicis, tum Medicis, tum aliquot Orationibus, si quæ sint, habitis in Scholis vestris :
quod si vænales quoque apud vos prostarent ejusmodi aliquæ ex alijs Germaniæ
vestræ Academijs, eas quoque optarem, excepta tamen Argentinensi, in qua habeo
Amicum fidelem et intelligentem, qui antehac ad me misit singula quæ potuit
habere ex Sebizianis, ut et aliorum Professorum, ac eruditorum virorum in illa
Urbe degentium : impensarum omnium pro illis à Te factarum rationem gratus habebo,
et pretium lubens refundam cui volueris, hîc Domino Glaser, pharmacopœo, si
volueris : vel Lugduni ad Ararim, D. Spon, amico nostro, medicinæ Doctori : vel
in ædibus tuis pretium Tibi repræsentabitur, cum debita gratiarum actione : eóq.
nomine Tibi quoque officiorum genus omnes polliceor atque offero : poteris ex illis com-
ponere atque forti funiculo compingere fasciculum, eúmq. Lugdunum transmittere
ad D. Car. Spon, qui vecturæ pretium persolvet, et ad me mittet : Nihil hîc habemus
novi Te dignum, præter Iac. Hollerij, Med. Paris. librum de Morbis internis, cum
ejusdem Scholijs, Enarrat. et Annotat. Lud. Dureti, ac Exercitat. Ant. Valetij
 :
quib. omnibus hac nova Editione primum feliciter accesserunt Commentarij et Obser-
vationes Cl. viri, Io. Hautin, Doct. Med. Paris.
quæ quidem Additiones librum
dimidia parte meliorem et auctiorem faciunt : quem si habeas in vobis, votis, facilè mittam
si viam legitimam indicaveris, aut vectorem idoneum. Si quid aliud requiras ex hac
nostra Civitate, indica mihi, vel potiùs jube et impera. Interea v. Vir Cl.
Vive, Vale, et me ama. Parisijs, die Veneris, 23. 30. Maij, 1664.

Tuus ex animo, Guido Patin, Med. Doctor,
ac Professor regius.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Bernhard Verzascha, le 30 mai 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1330&cln=s

(Consulté le 12/12/2024)

Licence Creative Commons