À Johann Georg Volckamer, le 1er août 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 173 vo.

Clariss. Viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Ecce tandem accipio, 28. Iulij, postremum tuum fasciculum, Vir Cl. per
D. Picques, amicum nostrum : in quo reperi quidquid promittebat tuus
Indiculus : et utinam apposuisses pretium singulorum, quod statim
redderem D. Picques, ut Tibi restitueretur. Ante mensem 2 Lugdunum
1 misi ad D. Car. Sponium, amicum nostrum, Opera omnia G. Ballonij,
Med. Paris.
qualia antehac voluisti. Chiffletij Dædalmata, et
Epistola Aristæneti
quæsivi, nec reperi : si prostent, non negligam.
Iterum Te rogo pro ijs quæ à Te petij 16. Maij, hujus anni. Hîc habeo
Theatrum Sympatheticum nuper apud vos editum, in 4. doleo tamen
quod illic omissum fuerit caput insigne de ea re, quod habetur de
unguento hopliatrico, lib. i. Physicæ Barth. Keckermanni, Viri Cl.
Illustres viros vestrates saluto, D.D. Richerum, Felwingerum,
Dilherum, Conringium, Guern. Rolfinkium
, et alia sæculi nostri
lumina. Dignum laude virum G. Rolf. sospitet Deus Opt. Max. qui tam feliciter
ac eruditè scribit : et cujus opera omnia maximi facio. Sed quid factum
est vestro illi Phil. Carolo, posteaquam vos deseruit : quónam
abijt ? an factus Papista, fecerit se Monachum, scire vellem : quis
ille Eccardus Leichnerus, et Io. Theod. Schenkius, qui scripsit Historiam
plantarum generalem.
Si quid tale in posterum edatur Altorfij, Ienæ, Lipsiæ,
Helmæstadij,
aut alibi : Theses intelligo Medicas aut Philosophicas, aut Orationes
Academicas,
si placet emantur mihi : totum pretium lubens refundam :
tantum beneficium per Te accipiam, et gratus ero : libelli à Phil. Carolo
scripti, non displacent : placent v. plurimum quæ scribuntur à Rolfinckio,
quoniam eleganter et accuratè scribit. Antehac à Te petebam, an Vir Clar.
Thomas Reinesius, olim edidit Orationem, quæ declaravit licere Medico præparare
medicamenta, ea sibi habere secreta, eáq. divendere ægrotantibus :
fac sodes ut
tale dubium mihi solvas : nihilominus tamen, quidquid responderis, aut vir
magnus concluserit, ab Hippocrate περι της ευσχημ. inter alia requisita,
vetatur απεμπολησις, medicamentorum nundinatio aut venditio, etc. Vide Foesium,
in Œconomia Hippocratis.
Estne aliquis hodie famosus Professor Vitebergæ,
qui doceat Medicinam, in eodem loco quo Daniel Sennertus, ante annos 30. estne
in Germania inter alias celebris illa Academia in vestra Germania ? nonne Theses
aut Disputationes Medicæ aliquot, ut Ienæ ac Helmstadij typis mandan-
tur ? Hîc habetur à quodam Erudito, fragmentum Petronij Arbitri, ex Italia
nuper adventum : si prælo suijciatur, ut spes est, mittam ad Te aliquot Exemplaria, pro Te et

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 1er août 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1339&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons