À Johann Wepfer, le 7 août 1664
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 174 vo.

Cl. viro D. Io. Vepfero, Med. Doctori, Schaphusiam.

Non mediocri gaudio me affecerunt literæ tuæ, per D. Glaser amicum
nostrum mihi redditæ hesterna luce, per quas Te mei memorem lætus et
lubens agnosco : et utinam Tibi aliquo modo utilis esse possem. Pro nobili
tuo surdastro nullum habeo remedium, neq. puto exstare quidquam in rerum
natura præstantius neq. potentius, exquisita victus lege, aliquando repetita
venæ sectione à superioribus venis, imò interdum etiam à pede, et valida
catharsi, septimo quoque die renovata, per annum integrum : ad quam
perficiendam apage pulveres Chymicos, et pilularum omne genus : quo nomine
tam scammoniatas intelligo quàm simpliciter aloeticas, quæ quum tales sunt,
merè sunt eccoproticæ : calidiores tamen, et supra quàm opus est, sicciores, ideóq.
nutritijs visceribus inimicæ, tanti est ad vitam momenti viscera non exsiccari :
aliter etiam peccant, dum hæmorrhoides provocant, et hydropem accersunt :
eum itaque malim sæpius repurgari ex infus. fol. Orient. ad ʒiij. in decoct.
cichorar. in qua dissolv. ʒij. elect. diaphenice, vel de psyllio, cum syr. ros.
solut. ℥jß. fiat potio, summo mane sumenda, trib. horis ante jusculum et
superdormiat. Ejusmodi catharticum sæpius repetitum, universum corpus et
singulas ejus partes tandem repurgabit, et omnem impuritatem, quæcumque
illa sit, et in quocumque loco contineatur, tutò detrahet : itaque frustra
in usum reducentur tubi illi otici, à quib. nullum auxilium sperari debet,
quamvis facilè mihi persuadeam non esse negligendam ipsarum aurium curam,
quæ injectionibus quibusdam indigent, ut decocto majoranæ, thymi, salviæ,
rorismarini, cum pauco vino et vel aqua vitæ : quod quidem decoctum haud
dubiè proderit, si sæpius inijciatur tepidum in canales aurium : sed num-
quam erit omittenda purgatio, et studiosè vitandum frigus summum, cerebro
sensorijsque omnibus inimicissimum, præsertim v. externis ejus partibus.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Wepfer, le 7 août 1664. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1340&cln=s

(Consulté le 22.09.2019)

Licence Creative Commons