Ms BIU Santé no 2007, fo 177 ro.
Clarissimo viro D. Christiano Utenbogardo, Med. Doctori, Ultrajectum.
Vir Cl. Da veniam amori meo, et patere, ut Te sic alloquar. Si vales,
bene est, ego quidem valeo : sed de Te sum anxius, neq. est quod mireris : Res est
solliciti plena timoris amor. Undequaque vos obsident atque circumdant, ut
audio, morbi pestilentes, à quorum sævitia utinam singulari sua bonitate
vos tueatur Deus Opt. Max. Vestro cælo planè dispar habemus nostrum
Parisinum : febris illa pestilens perniciem vobis minatur, et varijs in locis
vestræ Bataviæ jam multis detrusit ad Orcum : nos v. longè aliter habemus, hîc enim nam
ut loquar cum Sidonio Apollinari, Hîc Medici jacent, ægri ambulant : nulli planè
apud nos sunt ægri, nec tam paucos vidi ab annis 40. Nullos dico præter quartanarios
quosdam, eósq. paucos qui à pulvere Peruviano non levantur. Pulvis ille est
figmentum quorundam hominum plus æquo rebus suis studentium, à quo multi fuerunt
decepti : revera febrem aliquando extinxit, sed paucos post dies eadem pompa
recurrit : in alijs etiam versa est in assiduam, aut hydropem provocavit. Salutant
Te nobiles nostri duo Galli, quos anno superiore tam splendidè excepisti : si venires
Lutetiam, paria tecum facerent, Te in proprijs ædibus exciperent, et quantum possent
diu retinerent : imò, filia D. Lesch. Magdalena, virgo plusquam nubilis, quæ
tamen abhorret à nuptijs, quas etiam optimas valere jussit, sed pijssima, et soli
Deo consecrata, minatur se ad Missam Te ducturum, sperátque se effecturam, ut
suis precibus etiam fias Papista : bone Deus, ô quantam felicitatem tuam ! et tamen
si bene Te novi, nec ideo pedem movebis : neq. enim tantum opus est humanæ virtutis,
nec est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. Binas accepi à D. Martino
Schoockio, quibus posthac respondebo : scribebat sese accingere ad profectionem Germa-
nicam, et proximè iturum ad Electorem Brandeburgensem, à quo amplissimis præ-
mijs fuerat invitatus, apud quem Bibliothecarij munere defungetur : quod utinam
succedat Amico nostro, imò et tanto Principi, quem Deus servet, qui tanto amore
bonas literas et earum cultores tam splendidè prosequitur. Vale, et me ama.
Tuus ex animo G. Patin.
Parisijs, 9. Oct.
1664. |