À Marten Schoock, le 24 octobre 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 178 ro.

Clariss. viro D. Martino Schoockio, Groningam.

Duabus tuis responsum debeo, Vir Cl. scribóq. ut gratias agam. Ubicumque
terrarum sis, sive in Marchia, sive Groningæ, utinam sanus vivas et valeas. Pro
trib. illis libris à Te mihi destinatis, quosque mihi mittendos accepit D. Henricus
Vander Linden,
gratias ago singulares : postquam eos accepero, de illis agam cum Illustriss. Principe
Senatus, D. Gul. de Lamoignon. De tuis Indicibus exuendis nihil potui impetrare nec
extundere, quod solas humaniores literas respiciant, ille v. quem emptorem facere volebam, totus
sit in rebus forensibus, præsertim Ecclesiasticis, quæ præsertim potius ad Curiam Romanam pertinent,
propter beneficia illa Monastica, de quibus vindicandis Magnum istud Consilium toto pene anno
sollicitatur atque fatigatur. Sed de illis tuis Indicibus proximo mense, i. post apertum
Palatinum, videbo cum Filio primogenito Viri Illustriss. D. de Lamoignon ; de qua re nequid Te celem, quid
facturus sim nescio : vix enim spero quemquam unquam 2 quidquam 1 simile empturum quod nisi prius
illud videbit atque probarit, et sibi in studijs idoneum atque utile judicarit. Carolus
meus Te salutat, et omnia fausta Tibi precatur. Tandem accepi alteram tuam per virum
egregium, D. Paulum Frid. Romanum, verè optimum, verè Germanum. Iampridem novi
quantæ sit, aut saltem esse debeat apud omnes literatos dignationis Vir Cl. ac eruditissimus
D. Thomas Reinesius, cujus hîc etiam habeo Varias Lectiones et Epistolas : et utinam illi
possem hîc pretiosum aliquem Mæcenatem comparare, qui Tanto viro pro dignitate satis-
faceret : quod tamen vix spero ; videbo tamen atque tentabo in gratiam Viri Cl. pro quo utinam
possim aliquid expiscari, à nostris picis qui aureos montes colunt : sed ut semel dicam,
frustra quisquam aliquid sperabit à nostris Bibliopolis Parisiensibus, qui sunt meri, ne dicam
miseri nebulones, soli lucro intenti, omnium bonorum consiliorum incapaces : itaque si quid in Gallia
supersit aliquid sperandum viro eruditissimo, pro editione suarum Inscriptionum, nullum alium
esse puto locum magis idoneum quàm Lugduni Celtarum, ubi vivunt Bibliopolæ quidam
erudilocupletissimi, ac multis opibus instructissimi, quales sunt Laur. Anisson, Ravaud
et Anisson Huguetan, Borde, Arnaud, Boissat, etc.
qui rem lautam faciunt per varias Editiones, magno-
rum Authorum qui nuper eorum sumptibus in lucem prodierunt, quales sunt Cardanus, Gassendus,
Baronius, Albertus Magnus, Theatrum vitæ humanæ, Sennertus
et alij, magnus erit quos numerare
labor. Quod si ibi non succedat, videtur mihi sollicitandus unus vester de Blaeu,
quem audio esse ditissimum : neq. enim existimo quemquam esse in Anglia, qui
tantum Opus possit aggredi. Utinam fortunet Deus consilium tuum, imò expedi-
tionem tuam Brandeburgicam : et Te aliquando Parisijs videre et amplecti, ut
tecum possim mutuas audire et reddere voces : ^ quod quidem si unquam mihi contingat, Quanti complexus, quæ gaudia ! Et in hoc voto finio ac desino,
plura forsan ac meliora et jucundiora scripturus ad Te, ante finem anni. Verùm,
nolo omittere, quod mihi curandum puto : Quid, rogo, vis ut sperem de altera Editione
Tractatus tui de Cervisia ? noli quæso ejus curam negligere, placuit hic omnibus
Eruditis, et haud dubiè secundis tuis curis illustratus, supra modum placebit.
Age ergo, et de renovanda illa editione locupletata in posterum, seriò cogita :
quod ut facias faxit Deus. Carolus meus Tui amantissimus Te salutat :
ut et Frater ejus major natu Robertus, ab annis xv. Colega meus. + Sed dic quæso, quis/ modus habendi quæ olim/ scripsisti in Suetonium ;/ de Desperatis ; et de Ovo ? Vale,
Vir præstantissime, méq. quod facis, amare perge. Parisijs, die 24.
Oct. 1664.

Tuus ære et libra, Guido Patinus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Marten Schoock, le 24 octobre 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1353&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons