À Sebastian Scheffer, le 27 novembre 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 165 vo.

[Cl]. viro D. Sebast. Scheffero, Francofurtum.

Tandem accepi fasciculum à Sam. Chouët, pro quo Tibi gratias ago. Habemus
in hac Urbe Metensem Medicum illum D. du Clos, qui Te et Cl. Parentem magn[i-]
facit, et officia sua vobis abundè pollicetur. Utinam Tibi occurrant isti libri, de
quibus ad Te scripsi in 21. Aug. In Tractatu Hofmanni de Medicamentis officinalibus multæ sunt
mendæ typographicæ, ab ipso Auctore observatæ, quarum Catalogum possem
transmittere ad vestrum Typographum, si illis emendationibus in rem suam uti voluerit : nec recusarem tres
illos Tractatus de humoribus, de cal. inn. etc. Libanius et Dion Prusæus sunt
hîc, crede mihi, rarissimi, et si occurrant carissimi. De Chrysostomo Græco-Lat.
inquiram, sed eum rarum esse non puto. Verum dic sodes, nil amplius agis de
Speculo emendo : Ego v. pecuniam Tibi debeo : visne ut eam reddam D. Mocquillon :
aut filio D. Horstij, qui eam Tibi restituet ? Quid a. habes mihi nuntiandum
de tuo Chalcographo : quandonam videbimus Partes alias quæ debent succedere ?
quid illic ex nostris habebitur ? an effigies Cl. Riolani, Moræi, Mentelij, etc. Nihil
hîc habemus novi, in re literaria. Regis uxor malè habuit ex tertiana continua ;
feliciter peperit, indeq. melius habet. Te et Tuam, et Cl. Parentem saluto,
cum D. Lotichio. Vale vir opime, et me ama. Parisijs, 27. Nov. 1664.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 27 novembre 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1355&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons