À Johann Georg Richter, le 27 novembre 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 180 ro.

Cl. viro D.D. Io. Georgio Richtero, IC. Noribergam.

Iampridem sum in ære tuo, Vir Cl. tum pro singulari amore tuo, tum pro Epistolarum
Cl. tui Parentis b.m. libro ad me per Amicum nostrum D. Volcamerum transmisso,
quib. nominibus gratias ago Tibi singulares : et utinam ad retaliandum utilis Tibi esse
possim. Interea ecce Tibi mitto Epistolam et munuscula quædam literaria Car. mei, secundi
filij, (habet enim fratrem majorem natu, Robertum P. Doctorem quoque Med. Paris.) quib.
etiam adjunxi quem petijsti librum curiosissimum, les Memoires de M. de Sulli, in fol.
Alium quoque petijsti, les Memoires de M. de Villeroy, in 4. qui vix prostat : quem tamen
sedulò et diligenter investigabo, ut posthac ad Te mittam : sed nullam aliam habeo viam
tutiorem quàm per Lugdunum ad Ararim, ad Amicum nostrum D. Car. Sponium, qui singula
Tibi transmittet per Mercatores Noribergæ agentes. Quod si alia requiras ex hac Urbe
nostra, fac si placet ut intelligam, ego certè officio meo non deero, imò genus omne officiorum
grata mente polliceor ac Tibi offero. Vale igitur, Vir Cl. et me ama. Paris. 27. Nov. 1664. Tuus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Richter, le 27 novembre 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1357&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons