À Johann Georg Volckamer, sans date (janvier 1665), note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 182 vo.

Cl. Viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Vir Cl. duobus tuis postremis responsum debeo. disputationem de
simia Dei
, nempe diabolo, in eo loco inveni quem mihi indicasti,
nempe in Disput. Cl. Dilheri : pro quo gratias habeo. Gaudeo
quod Ballonium acceperis : si aliud ex hac Urbe nostra requi cupias,
tuum est petere, et meum mittere : mittam enim quæcumque
petieris, quod libenter profiteor, cùm sim Tibi tot nominibus
devinctissimus et obligatissimus. Utinam Erfurto vestro bene cedat,
et ejus incolis, præsertim v. Cl. Viro
D. Eccardo Leichnero negotium
pacis antehac agitatum : et Germaniam vestram tot bonarum
artium Reginam, feliciter liberet Deus Opt. Max. à tyrannide
Præsulum et Monachorum, qui datatim ludunt, et ac ex
industria fraudulenter agunt, ne quis quid habeat, et omnia
converrant atque ad se convertant cum pulvisculo fraudis
et imposturæ, etc. e
Eorum quæ pro me impendisti in emendis
antehac libris, mitte indiculum quem persolvam D. Picques ;
malè sit male feriatis istis istis militibus, qui Franconiam vestram
tam miserè devastarunt, Turcis ipsis nec mitioribus nec
melioribus. Domini Felwingeri Epistolam accepi cui respondebo.
D. Richterum saluto. Phil. Caroli bibliothecam Romanam
typis editam postulabam : quod si talis non prostet, nihil amplius
requiro. De Ms. tribus quæ nobis offeruntur à Cl. Richtero,
gratias ago, nisi typis mandata prostint : nemini enim volo
esse incommodus, ideòque malo minùs esse curiosus. d
De monito
tuo in gratiam D. Felwing. gratias habeo : de quo agam cum
D. Picques, et ad Te scribam, ut negotium perficiatur eodem ipso modo
quem indicasti. Hîc ab omnibus, nocturnis horis conspectus fuit
cometes, qui majorem nobis felicitatem non protendit quàm
tot alij, qui antehac apparuerunt : nihilominus tamen, meteora
ista hihil me terrent, nequidem stellæ : quoniam sapienter
dictum est, à signis cæli nolite metuere : satis multa damna
quotidie experimur, nec opus est novis sideribus, ut ea intelligamus
aut sentiamus. Hîc agitur de atroci bello imminente inter Anglos
et Batavos, nisi furores illos plusquam bellicos interventu et authoritate sua compescat Rex noster christianissimus,
qui et alia multa non minoris momenti futura meditatur : quæ utinam illi ex voto succedant, ut misera nostra
Gallia, ab annis plusquam 46.
40. tam miserè et tam infeliciter attrita, aliquo modo lenetur, et tandem
recreatur atque convalescat.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, sans date (janvier 1665), note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1366&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons