À Johann Paul Felwinger, le 22 janvier 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 183 ro.

Clarissimo viro, D. Io. Paulo Felwingero, Philosophiæ Professori, Noribergam.

Amicissimo nostro et virorum optimo-doctissimo, D.Cl. Volcamero tam multa debeo, ut me
solvenda planè imparem me esse agnoscam : tot debitis meis novum ecce superpondium
adjecit tua in me benevolentia, et amor tuus, quem ipse, singulari sua humanitate, tam
facilè generosè mihi conciliavit : Euge ergo Vir Cl. et patere ut Tuis accedam, et gratias agam pro
singulis quæ antehac ad me misisti, Thesibus et libellis, quibus impensè delector, et inter-
dum otium fallo : præsertim v. pro tuis Disput. Metaphysicis, quas Nomini meo inscriptas tam
liberaliter cum honorifica Præfatione antehac misisti. Gratias inquam Tibi ago, et utinam
possim referre, quod faciam certè si Deus dederit. Si cogitas de Filio tuo in Galliam mittendo,
mitte circa Martium aut Aprilem, aut Majum postquam diffugere nives, et redeunt jam gramina cam-
pis arboribusque comæ : nunc enim urget frigus sceleratissimum, et ut ita dicam intolerabile, et
ac vix cuiquam ferendum : veniat ad me, ædibus meis eum excipiam, magnam nostram Urbem
lustrabit, Regem, Aulam et Senatum videbit, Scholas nostras toto Orbe illustres fre-
quentabit, Gallicè loqui discet, et per tres menses eum hîc detinebo absque ullo tuo sumptu.
Vale, vir doctissime, et me ama. Parisijs, 22. Ianu. 16645. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Paul Felwinger, le 22 janvier 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1368&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons