À Johann Daniel Horst, le 9 mars 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 187 ro.

Cl. Viro D. Io. Dan. Horstio, Med. Doctori, Francofurtum.

Præter ea quæ nuper ad Te scripsi per Filium, 4. Martij, iterum scribo,
ut scias me fasciculum tradidisse D. Sebast. Switzero, Mercatori vestrati, Tibi
tradendum, in quo reperies Hollerium nostrum quem petijsti : et alium exiguum
fasciculum, reddendum Amico nostro D. Seb. Scheffero. Ibi quoque deprehendes
Privilegium pro vestro Beyero, de cujus conditionibus ad Te scripsi. Hîc viget
frigus intensissimum, Musis valde inimicum : sed mitiorem ac molliorem tempestatem
studijsque accommodatiorem speramus mense proximo. Paucos hîc habuimus
ægros ab anno penè integro, sed post elapsam hyemem acriorem, valde metuo ne
vere proximo multæ febres alijque morbi in cives nostros impetum faciant,
ex quibus multi Libitinæ addicantur. Sortes nostræ in manibus Domini, à quo
solo bona nostra proveniunt, et mala tolerantur. Familiam tuam saluto. Vale,
et me ama. Si aliquid mihi emeris in vestris nundinis, mitte Indiculum impensar[um],
ut eas refundam Filio tuo, qui ut alij, tantæ hyemis asperitatem percipit ac
perfert non admodum grato animo. Parisijs, 9. Martij, 1665. Tuus ex animo G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 9 mars 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1378&cln=s

(Consulté le 03.12.2020)

Licence Creative Commons