À Johann Georg Volckamer, le 24 avril 1665, note s.
Transcription

Cl. viro D. Io. G. Volcamero, Med. Doctori, Noribergam.

Dum sæpius de Te cogito, Vir Cl. propter tam multa quibus sum Tibi
devinctissimus, audeo tamen iterum ad Te scribere, rogaréque ut gratum habeas
Indiculum quorundam librorum, et si volueris, mihi emendorum, si præstent in
Urbe vestra : totum pretium æquo animo refundam. Ex Te quoque scire
vellem, quid scias de Osvaldo Crollio : an unquam fecerit Medicinam ? qui dicitur
mortuus Pragæ, anno Ch. 1614. Quis fuit Andreas Libavius, vir
quidem eruditus : an Medicus ? qui dicitur obijsse anno 1616. Quis fuit et
quandonam obijt Io. Steph. Strobelbergerus, qui scripsit Laureationes Medicas ?
dicit se generum Oberndofferi, etc. Ubinam obierunt Ursius et Mœbius ? Nihil
hîc habemus novi in re libraria : ^ Quid nobis superest spe-/randum de scriptis Phil./ Caroli ? quî valet D. Fel-/vinger ? Batavi se fortiter accingunt ad bellum contra
Anglorum ferociam : de quo extinguendo seriò cogitat Rex noster. Vale, Vir
Cl. et me ama. Parisijs, 24. Aprilis, 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 24 avril 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1383&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons