À Johann Caspar Fausius, le 26 mai 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 189 ro.

Cl. viro D. Casp. Fausio, Med. Doctori et Prof. Heidelbergam.

Virum nobilem nactus qui hasce Tibi reddendas curabit, statim calamum
sumpsi, Vir præstantissime, ut scias me singulari Dei gratia vivere et valere
Tibi addictissimum. Antehac jussisti ut sperarem aliquid de Thesibus et libellis
vestris Academicis,
quod adhuc spero et expecto : Tu vicissim fac ut intelligam
quid ex hac urbe nostra requiras, ut illud pro præmio et debito honorario ad
Te mittam. Amico nostro singulari, D. Anglis, quid factum est ? an abijt à
vobis, et reversus est in Scotiam aut Angliam ? putásne illum in Galliam
tandem reversurum ? Hîc omnes hæremus, expectantes quid serus vesper advehet
de apparatu bellico maximo inter Anglos et Hollandos : Sed forsan tandem
optimorum Principum interventu et mediatione, tanti hostes ferociam
suam deponent, et inter se conciliabuntur : hoc plerique omnes expectant à Rege
nostro, imò expetant et sperant, ut tam atrox dissidium inter potentissimos
vicinos tandem componatur : quod utinam feliciter ac citò videant omnes boni.
Nihil hîc habemus boni novi in re literaria, fortiter enim frigent omnes nostri Typographi
nondum recreati ex bellicis tumultibus, qui regnantib. duobus illis purpuratis,
Rich. et Mazarino, Galliam nostram tam miserè concusserunt. Sed meliora, mitiora
et molliora speramus ex moderatissimo D. Colbert ministerio. Vale, Vir Cl. et
me ama. Parisijs, 26. Maij, 1665.

Tuus etc. G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar Fausius, le 26 mai 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1385&cln=s

(Consulté le 27.05.2020)

Licence Creative Commons