À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 28 mai 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 189 vo.

Cl. viro D. V. Fort. Plempio, Lovanium.

Per venam sectam 4. Sept. feliciter convalui, Vir Cl. nec aliud
ullum incommodum mihi intulit illa raucedo, quæ pene singulis annis, etiam
levi de causa recurrit, et à venæ sectione facilè citò desinit. Totam hyemem,
bene longam atque difficilem facilè toleravi, atque patienter superavi :
et diebus solitis prælectiones meas hactenus habui absque ullo incommodo. Sub finem
hyemis iterum mihi sanguinem detrahi curavi, et inde bene semper habui.
Climatericum annum nec curo moror nec metuo : omnis annus homini Christiano climactericus
esse potest : maxima pars hominum frustra inquirimus in futurum, quod soli Deo
notum est, nostræ potestatis numquam, à fato semper. Seriò lætor quod
melius Tibi sit à maligno erysipelate : utinam omnino evanescat, nec unquam
revertatur : ad quod maximè profuturam spero venæ sectionem, et postea
blandam catharsim ex folijs Orient. med. cassiæ et syr. diarhodon : quib.
peractis rem conficiet blaneum ex aqua tepida, ad contemperationem
viscerum. Verùm ne noctuas Athenas mittere videar, plura non addam.
Senguerdius noster utinam vivat et valeat, et ab omni labe salvus et incolu-
mis perennet in multos annos. Liber D. Bochart, de paradiso terrestri,
nondum currit sub prælo : nec tam citò proditurus videtur. Petrum Petitum
tuo nomine salutabo, postquam in Urbem reversus fuerit : nunc enim rusti-
catur, melioris valetudinis gratia, qua indiget, ob infirmitatem partium
thoracicarum. Nihil hîc habemus novi præter pauca historica, quæ in
Hollandia typis mandantur, et clanculum huc adferuntur : sed ista curiosa
et aulica Principum arcana nihil faciunt προς τα αλφιτα. Hîc à biennio,
pauci sunt ægroti : adeo verum illud Sidonij Apollinaris : Medici jacent, ægri
deambulant.
De Anglorum cum Hollandis dissidio, et ingenti illo apparatu
bellico in dies expectamus eventum. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 28.
Maij, 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 28 mai 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1386&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons