À Johann Garmers, le 2 juillet 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 193 ro.

Clarissimo viro D. Io. Garmers, Hamburgum.

Errorem meum agnosco, et ut ignoscas, Vir Cl. enixè peto : diuturnum
meum et apud Te importunum silentium benevolè ac amanter excusabit nimia
illa et plusquam quotidiana negotiorum moles, quib. tamen non obruor : multorum
nempe ægrorum visitationibus diurnis atque nocturnis, in Urbe ; ut et frequentib.
consilijs Medicis aut hîc habendis, aut in varias Urbes mittendis responsis :
aut habendis meis Prælectionibus publicis, in Auditorio Schola regia, maximo et fre-
quentatissimo Auditorum numero : liberè dicam et verè, vix mihi licet somnum
capere, somnum dico, quem omnes Medici tantopere necessarium censent ad vitæ conserva-
tionem : qui à Fernelio nostro, secundum Senecam, dictus est pars humanæ melior
vitæ.
His præfatis, ad Te venio. Sororis tuæ filius mihi erit commendatissimus, et
quantum in me erit efficiam ut eruditis viris innotescat, et insignes aliquot Bibio-
thecas possit videre atque lustrare. Nihil hîc habemus novi, præter ea quæ dicitur
de navali pugna inter Anglos et Batavos. Nulli sunt libri novi, præter Toutes
les œuvres de M. de Balzac, en deux gros tomes in folio.
Nova Editio omnium
Operum Dan. Sennerti Lugduni urgetur, quæ novas habebit Epistolas Medicinales.
Hîc silent omnes nostri Typographi, propter egestatem publicam : nec quidquam ex-
cudunt præter leviores quosdam libellos, qui pariant præsentes nummos. Lug-
duni nuper prostat Codex Theodosianus, cum comm. Iac. Gothofredi, sex tomis
in folio : ut et Opera omnia P. Theophili Raynaudi, 19. tomis in folio. Hîc appa-
ratur nova Editio, quorundam Commentariorum : Memoires de M. le Duc de
Nevers :
ille fuit avus Reginæ Poloniæ, qui hîc obijt anno 1595. Illic multa
habebuntur secreta et curiosa de temporibus Caroli 9. et Henrici 3. regum nostrorum. Hîc sub
prælo non currit, sed lentè incedit liber quidam Gallicus, qui erit Epitome historiæ
omnium Galliæ regum, usque ad nostra tempora
 : iste liber erit in 4. sed quando-
nam proditurus sit in lucem, hoc est quod nescitur : 2 supersunt enim 1 adhuc 4. sæcula
4. integra describenda : illic etiam aderunt imagines omnium Regum Galliæ, usque ad
Ludov. 13. Iste liber qui tam avidè expectatur, authorem habet D. de Mezeray :
qui pollicetur novam editionem totius suæ historiæ, admodum locupletatam et auctam,
à 1. Gallorum rege, Pharamundo, usque ad nostra tempora, 4. grandioribus tomis, in
fol. Nobiliss. virum D. Mullerum, affinem tuum saluto. Vale, Vir Cl. et me, quod
facis amare perge. Parisijs, 2. Iulij, 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Garmers, le 2 juillet 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1393&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons