À Bernhard Verzascha, le 18 juillet 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 193 vo.

Cl. Viro D. Bernardo Verzaschæ, Med. Doct. Basileam.

Per virum Cl. D. Buxtorfium, Epistolam tuam accepi, Vir præstantissime,
qui tuo, suóq. nomine mihi semper erit commendatissimus. Affectus ille enterocelio
est, à quo nullum unquam incurret in periculum, si diligenter utatur vincus
d’un brayer d’acier, eo modo confecto quo hîc utuntur tum ægri, tum sani :
ego ipse utor, summo meo commodo, sed nullo incommodo : quod illi manifestum feci,
atque declaravi : et rem ipsam apprime intelligit : ejusmodi vinculorum confectorem inge-
niosum atque peritissimum, cujus opera sæpe utor in apud ægros meos, etiam
invisit et affatus est : convenit : spero fore ut ilius ope se vindicet in posterum ab omni
prolapsus et strangulationis discrimine : sicque nulla alia indigebit, si
mihi credat, Operatione chirurgica. Abunde mihi satisfactum putabo, si
Hollerium nostrum gratum habueris : si quid aliud cupias ex hac Urbe nostra,
Tibi offero, si quale fuerit, per Te intelligam : Vale. Parisijs, 20. Iulij, 1665.
simúlque de nova Sylloge Thesium Medicarum vestrarum conficienda et
adornanda, aurem Tibi vello : opus erit tuâ curâ, dignum quod magnifaciant
posteri, ut in Musæis virorum studiosorum ac eruditorum jam prostant
Decades illæ septem à Genathio collectæ. Vide igitur, Vir Cl. et in eam curam
incumbe, ut de Nepotibus tuis, et de tota posteritate bonarum artium
studiosa, bene et amplissimè merearis. Vale, et me quod facis,
amare perge. Parisijs, die Sabb. 18. Iulij, 1665. Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Bernhard Verzascha, le 18 juillet 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1394&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons