À Werner Rolfinck, le 28 août 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 195 ro.

Clarissimo viro D. Rolfinkio, Ienam.

Vir Cl.
Eruditum juvenem D. Meibomium amo et suspicio :
multiplici nomine dignus est qui ametur ab omnibus bonis : Doctissimo patre
natus est, et ipse Filius eruditissimus, quem hîc abundè novi
per multos menses. Hîc habeo in Schola regia supra ducentos audi-
tores : sed utinam Ego tuus esse possem : ex tam uberi fonte plu-
rimum haurierem, et ad me derivarem magnos calices solidæ eruditionis. Hîc
habeo Hortum regium Parisiensem, cujus Exemplar ad Te mittam cum alijs,
2 mense proximo. 1 quæ Tibi comparavi. Vale, Vir Cl. et nos amare perge.
Parisijs, 28. Aug. 1665.
Tuus ære et libra, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Werner Rolfinck, le 28 août 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1400&cln=s

(Consulté le 28.03.2020)

Licence Creative Commons