À Marten Schoock, le 29 octobre 1665
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 198 vo.

Cl. Viro D. Martino Schoockio, Groningam.

Magna lætitia me perfudit Epistola tua, Vir Cl. quam accepi propria
manu nobilissimi vestri Adolescentis, D. Baronis de Schwerin, cujus consilijs
Deus benedicat, et ejus ætati faveat quantum ipse meretur, ut
et summa virtus eximij atque præstantissimi Parentis, cui, quod Te,
Tuiq. similes viros eruditos magnifaciat, Nestoreos annos exopto.
Illi Filio quantum voluerit præsto adero, et quantum in me erit,
præstabo, ut magnis ac eruditis urbis nostræ viris innotescat : quod faciam
mense proximo, quum post ferias forenses, post Martinalia, tot viri
eruditi ac spectatæ virtutis Urbem revertentur. Laudo tuum
Principem, serenissimum Electorem, quod Te in suæ historiæ Elecscriptorem
valde prudenter delegerit : quod ut perficias quam Spartam ut ornes, pro merito, utinam Tibi concedant Superi
tempus idoneum et valetudinem sufficientem. Quod spectat ad Anglos,
utinam bellum istud citò extinguatur ; sin minùs, vincant Hollandi, et
Angli debellentur, utpote quib. favere non possum, propter innatam ferinæ
genti ferociam. Postquam otium aliquod nactus fueris, memento sodes,
promovendæ novæ editionis libri tui de Cerevisia, pro cujus nomini meo
inscriptione, æternùm Tibi debedo. Tibi Tuisque bene sit, Vir Cl.
méq. quod facis amare perge, qui quamdiu Deo placuerit, futurus
sum Tibi addictissimus atque deditissimus, Guido Patin.

Parisijs, 29. Oct. 1665.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Marten Schoock, le 29 octobre 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1411&cln=s

(Consulté le 15.12.2019)

Licence Creative Commons