À Johann Peter Lotich, le 17 décembre 1665
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 200 vo.

Cl. viro D. I. Petro Lotichio, Med. Doctori, Francofurtum.

Vir Cl.
Suavissima mihi fuit Epistola tua nuper accepta per
D. Schefferum, Amicum nostrum, qui me sibi fortiter antehac devinxit
varijs in me collatis beneficijs, sed isto novo præsertim, quod per Tuam ipsam
facilè et lubens agnoscam Te mei esse memorem, nec prorsus adhuc memoriæ
tuæ loculis me excidisse P., de quo sit laus Deo. Nullas tuas accepi ante biennium,
et sanè, statim ut moris est, respondissem, si quas à Te accepissem. Re
vera Te interdum salutavi per Literas ad Amicum scriptas, ut et per
quosdam Medicinæ studiosos, ex Auditoribus meis, qui in Germania rever-
tebantur ; quod si tamen, aliquando voles ad me scribere, D. Scheffero, hancce Tibi
reddituro, trade tuas : vel Sebastiano Switzero, Mercatori vestrati,
bis per annum Lutetiam venienti ; vel mitte Metas, à Monsieur du Clos,
Docteur en Med. pour faire tenir à Monsieur Patin, Docteur en Med. etc.
Professeur du Roy, à Paris.
De Opere tuo Petroniano sæpius equidem
cogitavi, et utinam ad talem tantúmq. Fœtum in lucem emittendum,
salutarem manum possem adfere, vel quoquomodo Tibi prodesse, vel
ope, vel opere, operâ vel consilio : utinam inquam, ut olim Socrates, obste-
triciam manum possem confere aut commodare, ut cum quamplurimis Phi-
lologiæ et elegantiarum literarum studiosis tam pretiosus Thesaurus posset
communicari. Ex Bibliopolis Parisinis certè hihil tale sperandum video, tanta
est eorum ignavia, socordia, et egestas penè incredibilis : ex Lugdunensib.
vix quidquam sperandum superest, propter nimiam calliditatem et vafram
astutiam φιλαργυριαν qua nostros superant, eósq. derisui habent ; in solis Genevensibus

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Peter Lotich, le 17 décembre 1665. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1416&cln=s

(Consulté le 04.10.2022)

Licence Creative Commons