À Werner Rolfinck, le 17 décembre 1665
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 202 ro.

Cl. Viro D. Guern. Rolfinkio, Med. Doct. Ienam.

Postremæ tuæ paucis respondebo, Vir Cl. Quæcumque antehac ad Te
misi duab. vicibus, per nostrum D. Volcamerum puto Tandem ad Te pervenisse :
quæ utinam Tibi probentur : quæ dicitur Chirurgia Pauli Æginetæ, Gallicè
reddita per Iac. Dalecampium, et Parisijs edita, cum Annotationibus Simo-
nis Pietrei
, Med. Paris. eximij, et regij Prof. egregij, nuspiam reperitur :
si fortè occurrat, eam Tibi emam : obijt Ille anno 1618. ille est cujus meminit
noster Riolanus, in Præfatione sui Encheridij Anat. et Pathol. in 8. ut en in
sua Anthropographia, pag. 593. Hîc vivit eruditus et nobilis adolescens,
dictus Ioachimus Elsner, Vratislaviensis, qui etiam interdum sedet inter
meos auditores : ille Te plurimum salutat, et mirabilia de Te prædicat,
memori gratóq. animo : quod ad Te scripturum me, de ipso, nuper ei sum pollicitus, dum
se accingeret ad scribendam Epistolam ad Cl. virum D. Iac. Sachs, Medicum Vra-
tislaviensem, qui ante triennum emisit suam Ampelographiam, opus
laboriosum, et omnigena eruditione refertissimum. Nova quædam mihi pollice-
ris, pro quibus gratias ago : utinam tutò citóq. ad nos perveniant, præsertim
verò Disputationes Medicæ. Illum tuum D. Meibomium, Helmæst. Prof.
magnifacio : est ingenuus et bene moratus Adolescens, summæ eruditionis :
eo plus de illo gaudeo, quod Tibi videam ipsum valde probari. Laudes tuas in me Scholam
regiam tam prodigè effusas, à tua benevolentia, libenter accipio, sed me in illis non agnosco : uti-
nam in posterum tale quid à Te et omnibus bonis Tui similibus possim promereri :
utinam de me posteri sic errent, vel judicent. Dicuntur res nostræ compositæ
et fœdus factum inter Regem nostrum et regem Senatumq. Anglicanum :
quod utinam verum sit totius Angliæ, Germaniæ Galliæque bono. De domo
Austriaca, Hispania, Romanáq. gente, ut et de ipso Iove Capitolino,
nihil moror : Deus ipse viderit. Vale, Vir præst. et me quod facis,
amare perge. Parisijs, 17. Dec. 1665.
Tuus totus Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Werner Rolfinck, le 17 décembre 1665. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1419&cln=s

(Consulté le 02.08.2021)

Licence Creative Commons