À Johann Daniel Horst, le 6 janvier 1666
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 202 vo.

Cl. viro, D. Io. Dan. Horstio, Med. Doctori, Francofurtum.

Ne diutius expectationi tuæ deesse videar, Vir Cl. ecce scribo, moneóque
rem esse confertam de Privilegio, quod heri mihi fuit allatum per Filium Robertum,
quod nuper acceperat à Secretario regio, qui illud impetrandum susceperat : quæs
Pauli Zacchiæ Quæstiones Medico-Legales intelligo, de quarum vaijs Editionib.
in postrema mea ad Te scripsis, 26. Nov. 1665. Impetratum fuit pro 7. annis :
pretium ejus fuit 22 lt. Turonensium : vingt et deux livres Tournois. Ecce habeo
in manibus Privilegium istud in membrana pergamena, cum cera regia : tuum erit in
posterum mihi indicare cuinam velis ut tradatur ad vos perferendum : an velis ut
expectem brevi in hanc Urbem venturum vestrum Seb. Switzer. D. Hieronymus
Bauhinus, Prof. Basil. ad me nuper scripsit, et per ejus literas me salutavit
Filius tuus G. Horstius : gaudeo quod mei non fuerit immemor factus, in tanta
locorum distantia : ei salutem reddidi, per Amicum, eandémq. per Te illi voveo,
si gratum habueris. Dicitur hîc confectum negotium de Pace cum rege et Senatu
Anglicano : quod utinam sit verum, nec nos attingant Bellonæ sævi furores :
sed in tota Gallia bellum exercetur minimè bellum in publicanos et peculato-
res, Gigantum fraterculos, qui populum Gallicanum antehac devoraverunt, et
Regis ærarium diripuerunt, durissimis illis temporibus Richelianis et Mazarinis.
Regina Parens ex vetere morbo contabescit, qui tamen nihil habet carcinomatis :
sed sunt dumtaxat glandulæ in mammis scirrhosæ factæ : nec tamen est quod
mireris quidquam in morbis enim ut et allijs rebus, Principes sæpe et facile delu-
duntur, imò ipsi volunt decipi. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, die
Mercurij, 6. Ianu. 1666.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Eidem.

Dum cogitarem de obsignanda superiore Epistola, ecce tuam accipio 16. Dec.
scriptam : de Exemplarib. Schenkij non est quod labores, ante paucos dies
mihi reddentur : nec enim Tu et in culpa, nec Beyerus, nec D. Widerholdt, Typo-
graphus Genevensis, qui Lugdunum miserat ad ignavum quendam Bibliopolam,
qui rem ipsam neglexit, nec nisi pipulo provocatus, sese accinxit ut
negotium perficeret : sile igitur, et quiescetus esto de singulis, quæ brevi accipiam, donec
ad Te scribam. Vale iterum, et me ama. D. Beyerum saluto, ut et D.
Seb. Schefferum, veterem et constantem Amicum meum. Pro singularibus illis quæ polliceris per Seb. Switzerum, gratias ago amplissimas. Gaudeo quod videris
Cystotimum nostrum Franc. Colot, peritissimum et præstantissimum arti-
ficem in secanda vesica, et extrahendo calculo : ivit Hamburgum ut secet vesicam
Iudæi cujusdam ditissimi : quod utinam succedat Colotio, et alter derelicto Mose,
fiat Christianus. Carolus filius meus secundus scripsit libellum Gallicum, de l’Introduction à l’Hist.
par la connoissance des Medailles
, quem mittam. Vale.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 6 janvier 1666. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1420&cln=s

(Consulté le 30.03.2020)

Licence Creative Commons