À Johann Daniel Horst, le 10 février 1666, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 204 ro.

Cl. viro D. Io. Dan. Horstio, Francofurtum.

Ultimam tuam accepi, Vir Cl. cui sic paucis et raptim respondeo. Privile-
gium quod hîc habeo in manibus, pro Zacchia, tradere paratus sum ei qui illud
à me repetet, sive pecuniam repræsentet, sive non : sola fides tua mihi sufficit.
Exemplaria Schenkij lætus accepi tandem : quod citiùs non acceperim, in causa
est ignavus quidam Bibliopola Lugdunensis, dictus Comba, apud quem diu hæsit
ipse fasciculus : de eo tamen accepto lætor et gratias ago D. Beyero. Exemplaria
tradita sunt pro Rege, pro D. Cancellario, et Roberto meo. D. Filium tuum
saluto ; gaudeo certè quod mei meminerit : quod spectat ad libros à Te nominatos,
non fuerunt editi Parisijs : Pharmacopœa Augustana in 8. est Hollandica, nec
ullam vidi Lugdunensem : Armamentarium Sculteti Chirurgicorum vidi tamen, sed
editionis Belgicæ, in 4. Sennertum nuperrimè perfectum Lugduni nondum vidi,
veniet tamen, est enim pro tertia Editione vice, Nomini meo consecratus : sed haud dubiè veniet :
sed ne dubita, statim prostabit Francofurti, per D. Widerholdt, Typo-
graphum Genevensem, et virum optimum, qui ante annum à D. Beyero
Schenckij Exemplaria
mihi reddenda, et tandem reddita acceperat : quotannis
enim proficiscitur ad vestras nundinas, estque secum transvecturus novum
ipsum Sennertum, quem Lugduni accipiet à DD. Huguetan et Ravaud,
Librarijs Lugdunensibus, pro quibus agere solet in vestris nundinis. Quod
si malis ea Tibi comparare, et habere empta Lutetiæ, sed majore pretio, tuum
erit mihi indicare per quam viam cupias ut transmittantur. Schefferum
nostrum saluto ; ejus literas per Sebast. Switzer proximè, ut audio, venturum,
expecto : cujus Soror utinam convalescat. Qualescumque sint publici
rumores belli cum Anglis futuri, diuturnum fore non putatur : Rex noster
à triduo misit Londinum, ad ipsum Regem, vini optimi Gallici modios LX. 200.
bibant ipsi cum gaudio, et pacificè, ut et Electores vestri. Sueci v. nescitur
adhuc quarum sint partium : utinam vivant et valeant Principes nostri,
pacificéque bibant : nos quoque singuli, ad eorum exemplum, ut et sub umbra
eorum atque tutela. Votis nostris annuant Superi. Vive, vale, et me ama. Parisijs,
x. Febr. 1666.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x

Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 10 février 1666, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1423&cln=s

(Consulté le 07/06/2023)

Licence Creative Commons