À Paul Baudry, le 13 juin 1666
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 208 ro.

Clarissimo Viro D. Paulo Baudry, Rothomagum.

Epistola tua, Vir Cl. mihi fuit gratissima et acceptissima : ex qua tamen doleo,
quod non tam bene Tibi sit quàm vellem, propter antiquum illum dolorem, qui
non absque molestia sævit atque perseverat : ideóq. facilè assentior Clarissimo
vestro Poræo, qui metallicas aquas Tibi adeundas suadet : sed quas ? an eas quæ
apud vos dicuntur D. Pauli ? an potiûs illas Forgenses, quas Tibi plurimùm
profuturas et spero et opto, modò antè Tibi fuerit corpus expurgatissimum,
et à moderati cathartici usu frequenti probè niteant omnia viscera nutritia, quæ in
prima corporis regione continentur : ventriculum intelligo, hepar et mesenterium,
cum renibus et vesica : per quorum medios ductus necesse est ut transeant illæ
aquæ, à quib. detergeantur, et refrigerium aliquod accipiant : quod equidem
valdè cupio, sed res illa tota pendet ab experimento : et nam ut olim optimè dixit Fallopius,
metallici ipsi fontes sunt remedium empiricum : eorum probatio pendet ab eventu,
fortuita est illa medicatio, quæ in multis fateor, plus habet celebritatis,
quàm salubritatis, tam in ore Medicorum quàm in opinione vulgi : quæ tamen utinam
Tibi succedat. Forgenses antepono, nisi dissentiat eruditus et sagax tuas Poræus,
quem ex animo saluto, ejúsq. arbitrio consilium meum subjicio. Vale, Vir Cl.
et me ama, dum pedibus me porto meis : ut olim dixit Juvenalis : sed sodes,
memento Epistolarum illarum quas polliceris, Incomparabilis Senonis Iosephi
Scaligeri,
quas diligentissimè servabo ad editionem, ne malo quodam fato
tandem pereant, quod alijs multis ejusdem commatis antehac evenisse memini.
Parisijs, 13. Iunij, 1666.

Tuus es asse, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Paul Baudry, le 13 juin 1666. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1436&cln=s

(Consulté le 02.10.2022)

Licence Creative Commons