À Werner Rolfinck, le 4 novembre 1666
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 210 ro.

Cl. viro D. Guernero Rolfincio, Med. Doct. et Prof. Ienam.

Ultimis tuis duos mihi commendasti juvenes Hamburgenses, qui tuo suóq. nomine, et
propter communia studia, mihi semper erunt commendatissimi. Humanitatem meam prædicas,
in omnes Germanos : et revera majorem illis debeo, propter ingenuitatem et sinceritatem
animorum : omnes enim mihi videntur valdè boni, candidi et bene morati. Sed dic sodes,
ubinam terrarum hodie vivit Germaniæ vestræ flos illibatus, D. Ioach. Elsner,
Vratisl. an in Italia ? ubicumq. terrarum sit, servet eum Deus Opt. Max. ut
et Teimpsum, Cl. Rolfinci. Collegam tuum, D. Io. Theod. Schenkium, virum
doctissimum, ex animo saluto : cujus opusculum de Plantis jamdudum expecto,
vel ab ipso, vel à Te ipso, (vide pudorem meum, Epistola non erubescit :) vel saltem
à D. Volcamero, Amico nostro. Nihil hîc habemus novi, in re Medica. Politici
nostri sperant pacem, vel saltem inducias hyeme proxima, cum Anglis
et Batavis : Ego v. Tibi opto facilem et tranquillam valetudinem, cum
dignitate et otio literato. Bene vale, vir præstantissime, et me ama.
Parisijs, 4. Nov. 1666.

Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Werner Rolfinck, le 4 novembre 1666. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1443&cln=s

(Consulté le 14.05.2021)

Licence Creative Commons