À Sebastian Scheffer, le 31 décembre 1666
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 212 vo.

Cl. Viro D. Seb. Scheffero, Medicinæ Doctoris, Francofurtum.

Suavissimam tuam accepi, Vir Cl. scriptam Francofurti, 26. Oct. quæ me totum summo
gaudio perfudit. Quotiescumque ad me scripsisti responsum dedi, sed aliquæ tuæ forsan ad me
nondum pervenerunt, quod facilè credo. Kornmannum illum et Ienensem fasciculum non vidi,
nec de eo quidquam audivi. Literæ tuæ meæq. per D. Persod tutò perferentur. Quidquid a.
a. habueris mittendum, mihi destinatum, penes Te servari velim, quousque nobis affulgeat
mitiorum temporum grata conditio : interea v. via Metensis omnium tutissima mihi videtur.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 31 décembre 1666. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1452&cln=s

(Consulté le 11.05.2021)

Licence Creative Commons