À Sebastian Scheffer, le 17 juin 1667
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 216 ro.

Clar. viro D. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francof.

Nuper accepi Epistolam à trib. mercatorib. Basiliensibus subsignatam, per quam
doceor me brevi accepturum quendam modiolum, un petit tonnelet, in quo haben-
tur aliquot libri : pro quo modiolo petunt ut tradam libras triginta : quod faciam
quum mihi tradetur modiolums ipse quod acceperunt à Thoma Matthia Götz : sed
quoniam planè nescius sum, nec intelligo quinam sint isti libri, cur ad me mittantur,
nec à quo, rogo Te ut de ijs inquiras à dicto Thoma Mathhia Götz : quid sibi velit,
et qua de causa libelli triginta debeantur in eam rem : an Bibliopolæ pretium sit
librorum, quod non puto : an aurigæ ipsi, pro pretio vecturæ ? Hîc etiam invenies
Epistolam pro Petro Moquillon, quem saluto, cum D. Io. Dan. Horstio, ejúsq.filio, et
D. Lotichio. Vale Vir Cl. et me ama. Parisijs, die Ven. 17. Iunij, 1667.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 17 juin 1667. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1463&cln=s

(Consulté le 27.05.2020)

Licence Creative Commons